{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 175","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/175.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"quam quidem actiuitatem naturalem, non habent, ut significatiua sunt ad placitum, sed ut sunt in se quaedam res naturales, ideo dixi, nomina illa habere uirtutem in Magia naturali, non ut significatiua sunt, nisi fortè essent aliqua, quibus significatio esset naturalis, sicut Stoici dicunt de omnibus nominibus, quibus ut aduersantur Peripatetici, ita Plato in Cratilo assentitur, de his quae sunt rectè imposita, Origenes autem de Hebraicis hoc sentit, & ideo dicit, quod quaedam nomina Hebraicis insacris literis, sicut Osanna, Sabaoth: halleluia & similia fuerunt sic reseruata, & non mutata in aliam linguam in qua non retinuissent suam naturalem significationem, & consequenter uirtutem. & hoc solum intendebam dicere, dum comparabam nomina significatiua non significatiuis, & nomina Hebraica alijs in sua efficacia in Magia naturali. &c. Volo autem & aliquid dicere latius de ista Cabala, quanquam & supra, in prima parte Apologiae nostrae multa dixerimus. sed illa forte non magis ab istis Magistris intelligentur, quàm intelligantur barbara ab eruditis. quare & hic aliquid secum hoc, Parisiensi stylo, dicemus de ista Cabala: horrendum enim istis patribus uidetur hoc nomen, & ex ipso penè sono timendum, ita ut forte sint ex ipsis, cui cabalistas non homines, sed hircoceruos potius uel centaurum, uel omninò monstruosum aliquid esse suspicentur. quinimò audi rem ridiculam, cum semel quidam ex eis interrogaretur, quid esset ista Cabala? Respondit ille, fuisse perfidum quendam hominem & diabolis cum, qui dictus est Cabala. & hunc multa contra Christum scripsisse, inde sequaces eius dictos Cabalistas. Quis quaeso hic risum teneat? est ergo sciendum opinionem esse non solum Rabi Eliazar: Rabi Moysis de Aegypto, Rabi Symeon Benlagis, Rabi Ismahel, & Rabi lodam, & Rabi Nachinan, & aliorum quamplurium ex sapientibus Hebraeorum, sed nostrorum etiam Doctorum, ut infra ostendam, praeter legem, quam Deus dedit Moysi in monte, & quam ille quinque libris contentam, scriptam reliquit, reuelatam quoque fuisse eidem Moysi, ab ipso Deo, ueram legis expositionem, cum manifestatione omnium mysteriorum & secretorum, quae sub cortice & rudi facie uerborum legis continerentur. denique duplicem accepisselegem Moysen, in monte, literalem & spiritalem, illam scripsisse, & ex praecepto Dei populo communicasse, de hac uero mandatum ei à Deo, ne ipsam scriberet, sed sapientibus solum qui erant septuaginta communicaret, quos idem Moyses ex praecepto Dei elegerat ad custodiendam legem, eisque itidem praeciperet, ne eam scriberent, sed successoribus suis. uiua uoce reuelarent, tum & illi alijs & sic ordine perpetuo.","prev":{"citation":"Opera omnia 174","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/174"},"next":{"citation":"Opera omnia 176","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}