{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 177","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/177.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Erat autem iam à Moyseante institutum, in omni synagoga 70. esse doctores: nam idem Moyses, quamuis ueteris testamenti uerba, inliteris con didisse, tamen separatim quaedam ex occultis legis secretiora mysteria, 70. senioribus, qui doctores deinceps manerent, intimauerat. cuius doctrinae etiam Dominus in Euangelijs meminit dicens. Super cathedram Moysi sederunt scribae & pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint uobis facite & seruate: secundum uero facta eorum nolite facere. doctrina uerò eorum, mansit in posterum. haec Hilarius ad uerbum. ecce quòd Hilarius expresse testatur, fuisse praeter legem scriptam, doctrinam quandam aliam secretiorem, quam Moyses ipsis 70. sapientib intimabat. Quod autem & ista secretior & uerior de mysterijs legis expositio, omnibus passim non pubscaretur, sed solum Moysi specialiter à Deo, & ab eo alijs tantum 70. sapientibus fuerit reuelata, testatur etiam Origenes in loco praeallegato sic dicens. de Moyse prophetisque & caeteris horum similibus, haec intelligenda sunt dici, quibus sunt credita eloquia Dei: adde, & si quis apud eos sapiens & intelligens auditor, & mirabilis consiliarius fuit. haec Origenes. Per hos autem mirabiles consiliarios, illi intelliguntur, quos uocant Hebraei Senedrim, id est 70. illos seniores quos elegit Moyses ex praecepto domini, quorum locum mihi uidentur tenere Cardinales in nostra ecclesta, & ad imitationem numeri illorum 70. seniorum (ut nunc declarabimus) fuerunt redacta mysteria Cabalae in 70. libros principales tempore Esdrae. Vsque enim ad tempus Esdrae, de ista doctrina nihil erat scriptum, sed solum (ut dixi) per successiuam receptionem tradebatur, unde Cabalisticè nomen accepit. Postquam autem à Babylonica captiuitate restituti fuerunt per Cyprum, & sub Zorobabel instauratum fuit templum; tunc Esdras, qui fuit praefectus synagogae, postquam reparauit legem scriptam Moysi, & correxit testamentum uetus. Voluit etiam ut ista secreta Dei eloquia, quae usque ad illud tempus scripta non fuerant, scriberentur. & hoc quia propter captiuitatem gentis non poterant seruare illum ordinem tra dendi sibi illam doctrinam per manus, & merito erat dubitandum, ne propter dispersionem eorum, si non inueniebantur scripta tandem perirent. Statuit ergo Esdras, ut scriberentur ad hibitis ad hoc specialiter notarijs, & quia erant 70. seniores siue consiliarij, inter quos erat haec doctrina, iussit ut redigerentur omnia illa secreta in 70. uolumina principalia, quae tamen deinde, etiam non nisi sapientibus communicarentur. & hoc est quod apud Esdram legitur his uerbis. Exactis 40. diebus, locutus est altissimus dicens: Priora quae scripsisti in palàm pone, legant digni indigni, nouissimos au tem 70. libros conseruabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo. In his enim est uena intellectus & sapientiae fons, & scientiae flumen, & sic feci.","prev":{"citation":"Opera omnia 176","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176"},"next":{"citation":"Opera omnia 178","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/178"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}