{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 178","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/178.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"haec Esdras ad uerbum. Habetur autem de isto Concilio, in quo fuerunt scripti isti libri mentio lata & diffusa, apud Hebraeos in libro qui dicitum Sederolam, id est Liber saeculorum, ubi habetur qui sederunt in concilio & denique totius concilij gesta & ordo. ex quibus omnib. satis patere potest, non esse confictum à me quòd praeter legem scriptam, Moyses ueram quoque legis expositionem à Deo acceperit, & quòd illa deinceps per successionem a Moyse 70. senioribus, & ab illis alijs suis successoribus fuerireuelata. Vnde & nomen aecepit, ut diceretur Cabalistica, & tempore bsdrae in plures libros fuerit redacta, qui dicuntur libri Cabalae. quos ego lis bros summa impensa mihi conquisitos (neque enim eos Hebraei Latinis. nostris communicare uolunt) cum diligenter perlegerim, inueniens ibi multa, imò penè omnia consona fidei nostrae, uisum est mihi habere posse Chil stianos, unde Iudaeos suis telis confodiant, cum ab eis authoritas Cabalistarum quos habent in magno honore & reuerentia negari non possit. Esi autem ulterius sciendum, quòd ista expositio Bibliae proportionatur mo do exponendi bibliam, qui apud nos dicitur Anagogicus: sicut enim apus nos est quadruplex modus exponendi Bibliam, literalis, mysticus siues legoricus, tropologicus & anagogicus. Ita est & apud Hebraeos. literallm apud eos dicitur Pesat, quemadmodum tenent apud eos Rabi Salamoni Chemoy & similes. allegoricus Midras, unde saepeapud eos audies Midras ruth, Midrastillym, Midras coëleth, id est, expositio per Midras, i est mystica super Ruth, super psalmos, super ecclesiasten: & sic de alijs. 8 istum modum sequuntur maximè doctores Talmutici. Tropologicus u citur Sechel, quem sequuntur Abraham Abnazara, ubi literaliter non eu ponit, & Leui Bengerson & multi alij, & ante omnes Rabi Moses Aegil ptius. Anagogicus dicitur Cabala, & hoc quia illa expositio quae dicitul ore Dei tradita Moysi, & accepta per successionem, modo prędicto, quam si semper sensum sequitur Anagogicum. qui etiam inter omnes, est sublimior & diuinior, sursum nos ducens à terrenis ad coelestia, à sensibilibus ad intelligibilia, à temporalibus ad aeterna, ab infimis ad suprema, ab humanis ad diuina, à corporalibus ad spiritualia: & hinc est, quòd ualidissis ma inde argumenta habentur contra ludaeos, quia discordia quae est intu eos & nos, ut maximè patet ex epistolis Pauli, hinc tota praecipuè depem det, quòd ipsi sequuntur literam occidentem, nos autem spiritum uiuiscantem: quod unico exemplo sufficiat nunc declarasse. Nam cum eis in eis prophetijs promittitur, quòd Messias eos liberabit de captiuitate, & adducet in terram promissionis, & in Hierusalem, & in templo gaude bunt & congregabuntur: ipsi haec literaliter intelligentes, dici de captiuss tate mundana, & de terra promissionis, quae est Iudaeaterrestris, similitem de materiali ciuitate Hierusalem & templo, non possunt credere illum fuisse Messiam, per quem eiecti sunt de illa terra promissionis, & ciuitas destructa, & dirutum fuit templum.","prev":{"citation":"Opera omnia 177","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/177"},"next":{"citation":"Opera omnia 179","label":"IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/179"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}