{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 182","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/182.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Ideo mi ror, quod damnata sit praesens conclusio pro erronea, ex eo quod praedicta sint falsa desacramento Eucharistiae iam instituto, de quo dicunt meloqui, cu tamen de possibili sacramento, & possibili eius ueritate expresse loqui profitear in conclusione. Attentius igitur considerent uerba conclusionis, antequam damnent conclusionem tàm expresse refellentem sensum quem damnant, imò considerent, quòd determinatio sua malè potest defendia errore, quia si sic esset, quòd conclusio uellet saluare ueritatem sacramenu secundum institutionem Christi quam tenet ecclesia, ut ipsi dicunt, tunc nol solùm est erronea, sed simpliciter haeretica. si autem sensus conclusionis ille per me explicatus, non solum non erronea in fide, sed imò est erroneum dicere oppositum. Multa enim sunt, quae de sic esse sunt haeretica, quorum oppositum de possibili esset haereticum, sicut dicere patrem incanatum de sic ess eest haereticum: patrem autem posse incarnari non soluil non est haereticum, sed haereticum est eius oppositum: & haec sufficiam pro declaratione conclusionis & defensione eius. Sed nos scholasticae ex ercitationis gratia, relinquentes conclusionem meam uideamus, an hoc sit uerum, Quòd possit per alium modum saluari, Corpus Christi possi esse in altari, quàm per conuersionem panis in ipsum, scilicet per substants tionem paneitatis, in diuino supposito, una cum humanitate assumptar squòd esset unum suppositum in tribus naturis, scilicet Deitate, Humani tate & Paneitate. & ratione suppositi, esset praedicatio cuiuslibet naturem in concretione, ad suppositum sumptae de alia. & communicatio idiomu tum Deus est panis & homo, & econuerso. & Christus homo est in altus ri, sicut Christus panis est in altari: & sic de consimilibus. & hoc esset sa cramentaliter siue uirtute sacramenti, si uirtus ad hoc esset data diuinitus uel bo sacramentali, nec intromittamus nos, utrum ad hoc sufficeret uerbum istud cum praedicta uirtute, hoc est corpus meum. uel aliquid aliud requirete tur. Et primò pro parte affirmatiua arguitur, quòd hoc sit tenendum, quis uidetur Damascenus hoc tenere de facto, hoc scilicet sacramentum esse penassumptionem. Sic enim dicit, nunc interrogatus, qualiter panis corpus Christisit, & uinum & aqua sanguis Christi, dico tibi & ego, spiritus sanctus superueniet, & hoc facit, quod est super rationem & intellectum: pansautem & uinum assumuntur, & infra ibidem, & quemadmodum in baptib mate, quia consuetudo hominibus aqua lauari, & oleo ungi, iugauit Deus aquam & gratiam spiritus sancti, & fecit idem lauacrum regenerationis, ita quia consuetudo hominibus panem & uinum comedere & bibere, iugauit eis Deus deitatem, & facit ea corpus & sanguinem eius. & infra eo dem capite loquens de hoc altaris sacramento, Carbonem uidit Esaias, carbo autem lignum simplex non est, sed unitum igni. ita & panis communionis, non panis simplex est, sed unitus deitati. Dionysius autem de ecclesiastica Hierarchia 3. capite uocat istud sacramentum assumptionem.","prev":{"citation":"Opera omnia 181","label":"181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/181"},"next":{"citation":"Opera omnia 183","label":"183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}