{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 184","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/184.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Alij tradunt corpus Christi essentialiter frangi, & diuidi, & tamen integrum & incorruptibile existere, quod se col ligere asserunt, ex confessione Berengarij, qui confessus est coram Nicolao Papa & pluribus episcopis, panem & uinum quę in altari ponuntur post con secrationem, non solum sacramentum, sed etiam uerum corpus & sanguinem Christi esse, & sensualiter, non solum in sacramento, sed etiam in ueritate, manib. sacerdotum tractari & frangi, & fidelium dentibus atteri. Ecce quòd confessio Berengarij attentata & examinata per Ecclesiam, continet corpus Christi, non in sacramento tantum, sed in ueritate dentibus fidelium atteri. quod plan ne acceptum, ueritatem haberet per communicationem idiomatum, quia atte ritur dentibus, secundum paneitatem, & integrum manet secundum humanitatem. Quod si aliquis uelit exponere dictam confessionem dicens, quod Liin ueritate, & non in sacramento tantum, refertur ad immediatum uerbum tantum scilicet manib. sacerdotum tractari, & sequentia uerba ad species, siue ad exterius sacramentum, sub quo fracto & attrito corpus Christi integrum sumitur, uidetur quòd non accipiantur uerba confessionis planè ut iacent, & ut de plano sonant, cum tamen uerba confessionis sic examinatae debeant accipis absque expositione uiolenta & extorsione, secundum sensum quem in apertofa ciunt. sed contra arguitur ad oppositum: quia ista opinio de remanentia subs stantiae panis, in altari, est damnata ab Ecclesia: ergo uitanda ut haeretica. re spondetur secundum sic opinantes ad hoc primo, Quòd damnata est, desiu esse, non de possibili. secundò quòd opinio damnata, differt ab ista, quae ponis paneitatem remanere hypostatizatam à uerbo homine. Illa enim ponit post consecrationem plura supposita, hominis, Christi & panis. haec unum suppo situm in tribus naturis, sicut in diuinis est una natura in tribus suppositis. illa ponit substantiam panis manere post consecrationem, haec uerò non per modum substantiae, sed per modum accidentis sicut est de humanitate assumpta. illa ponit panem et uinum remanere, haec uerò non, sed alium panem, licet sit eadem paneitas. Ex illa sequitur corpus Christi non posse esse in altari ueraciter sub sacramento, cum panis in nullo mutetur. ex hac uero non, cum ponit panem mutari, et etiam paneitatem, quo ad esse, ex illa non uerificatur quòd panis sit corpus Christi, cum sint duo supposita. ex hac ueron uerificatur, propter unitatem suppositi quod est, unum in duabus naturisex illa sequitur quòd quicquid est in hoc sacramento, non est adorandum la tria, cum sint duo supposita Christi & panis. haec uero ponit unica adoratione adorari, quicquid est sub sacramento propter unitatem suppositi.","prev":{"citation":"Opera omnia 183","label":"183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183"},"next":{"citation":"Opera omnia 185.1-5","label":"185.1 to 185.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/185.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/185.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}