{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 186","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/186.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"ergo nec ad assumptionem. Confirmatur authoritate sancti Thomae in 3. quidi cit, Quòd ad unionem creatura cooperari non potest. Pręterea illo dato, post sumptionem sacramenti, sacerdos non esset ieiunus, & non esset ibi cibus spiritualis tantum, sed etiam corporalis, quod est contra dignitatem sacramenti. Item Christus aliquid dimitteret, postquam assumpsisset in unitate suppositi, quia assumeret paneitatem, quam dimitteret pane conuerso in membra. Ad ista autem sic forte diceretur primò, saluando hoc dictum, Quòd sine confessione panis in corpus Christi potest fieri, ut in altari sit corpus, Christi modo prędicto, per substentificationem paneitatis in uerbo, una cum humanitate dudum assumpta de corpore: ut est genus, non ut est pars, & ita de corpore, quod est Christus, & sumitur à corporeitate, quae est natus ra, & est praedicabilis in recto. Et cum arguitur, quod de corpore ut genus non diceretur corpus Christi, dicetur quod imò: sicut etiam dicitur creaturasa lis, id est quae est sal, & uerbum Dei, id est quod est Deus: sicut cum dicitum Verbo Domini, id est uerbo, quod est Deus, coeli firmati sunt. & dicimus substantiam materiae manere, per totam transmutationem naturalem, id est substantiam quae materia est. sicut etiam dicitur ab aduersarijs, Quòd substantia panis, conuertitur in corpus Christi, utique substantia quae est panis, non quae est pars panis. Sic etiam Damascenus li. 3. 17. cap. accipit carnem Christi, id est carnem quae Christus est pro genere dicens: quòd caro Domini Deificatam esse dicitur, & Deo consubstantialis. Et cum arguitur, quòd non esset conueniens forma uerborum: Hoc est corpus meum, est corpus pars mei, dicetur, quod fortè non fieret per talem formam uerborum, & fortè daretur uirtus diuinitus sacramentalis, uerbo cuicumque, & fortè etiam omnem uirtutem, quam dare posset Deus cuicumque uerbo, posset Deus dare isti uerbo. Hoc est corpus meum: uel etiam non significatiuo de absoluta potentia, quia uirtus Dei non est adstricta significationi uerborum. Et cum arguitur, quòd dato, quòd panis sit corpus & econuerso, non tamen sequitur, quòd ubi panis ibi corpus in al tari di etur, quòd imò sequitur, quia quicquid dicitur de praedicato, dicitur & de subiecto. sicut enim, quia Deus est homo, & Deus est ubique, sequitur, quòd homo Christus sit ubique Deus, & quòd Deus includitur incunabulis, & est filius uirginis, & sugit ubera, sicut homo Christus, sic sequitur, si Christus, homo est panis, et econuerso: quod si panis est in altari, ergo & Chri stus homo, non solum ea ratione, qua est ubique inquantum Deus, sed quia panis in altari est. communicantenim naturae assumptae idiomata ex parte subiecti praecipuè, quia in subiecto tenetur pro supposito.","prev":{"citation":"Opera omnia 185.6-8","label":"185.6 to 185.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/185.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/185.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 187.1-4","label":"187.1 to 187.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/187.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/187.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}