{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 19","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/19.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"CAPVT TERTIVM. TAm uero de motis orbibus particularius pronuncians docere erraticam sphaeram quam dicimus firmamentum mediam esse inter duas aquas, cuius dicti ratio manifesta ex his quae diximus, nam & nonus orbis & Sa turni planetes, ut declarauimus, aquarum sibi appellationem uendicant. Positum ergo à Deo est firmamentum in medio aquarum, & aquae quae sunt sub coelo congregatae sunt ad locum unum & factum ut appareret arida, id est, terra, totumque hoc procuratu ad salutem uiuentium. Videamus quid haec sibi uelint Moseos dicta. Aquae quae sub coelo sunt, septem sydera sunt, quae sunt sub firmamento quod uocauit coelum, quorum primus Saturnus. Hae aquae congregatae in locum unum ideo sunt, quia omnis planetarum uirtus in uno Sole collecta est, quod omnes philosophi, omnes mathematici uno ore confirmant, & si hęc congregatio aquarum dicta est mare, non absurde hic ille erit oceanus qui pater Deorum, & hominum ab illis dicitur qui planetas deorum nomine dignati sunt. Terra aute quid aliud dicemus quam Lunam sic ab Aristotele & Pythagoricis nuncupatam, quae cum tota prędicti maris undis obruitur, nec utilis nobis nec uisibilis item est, sed tunc & animalium & nostris usibus idonea: Cum ab eo secedens mari magis magisque sub aspectum uenit. Tunc fertilis, tunc foecunda, eorum pręsertim quę à uegetali na tura sunt. Cuius munera auctio, nutritio & generatio. In haec enim praeci pua uis Lunae ut dixerunt Chaldaei. Quod & hic à Mose apertissime demonstratur. Cum eam simul atque apparet, & herbarum, & fruticum & arborum, parentem facit. Vide ut nobis naturam Lunae & Solis paucissimis figurataeque subiudicauit. Sed cur tacet de reliquis quem tractaturum de omni bus sufficienter & docte in prooemijs nostris promittamus. Cur inquam cum de decima, nona, octauaque sphaera, de Saturno, item Sole & Luna fecerit mentionem, de quatuor qui supersunt Venere & Mercurio, Ioue item & Marte ne uerbum quidem. Dixeris forsan ideo factum quia rudis populus Solem tantum nouit & Lunam. Sed hoc perfugium ipse mihimet ademi, nec possum non erubescens isthuc diuertere qui supra sum attesta tus nihil propterea obmissum à Mose quod ad perfectam mundorum om nium intelligentiam faceret. Dicat alius qui de Sole ac Luna egit egisse de reliquis, quod hi regnum obtinent coeli & cum particularis aliorum sit uirtus, uniuersali hęc duo sydera influxu pollent. Sed neque hoc nobis satisfacit, et debuit eadem ratione obmisisse Saturnum, de quo tamen nos factam mentionem ostendimus: Altius credo latere mysterium ueteris Hebraeorum disciplinae, inter cuius de coelo dogmata, hoc est praecipuum concludi à Sole louem & Martem, à Luna uero Venerem & Mercurium. Nec si horum naturas syderum pensitemus obscura est ratio opinionis, quanquam ipsi rationem nullam sui dogmatis afferant.","prev":{"citation":"Opera omnia 18","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/18"},"next":{"citation":"Opera omnia 20","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}