{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 190","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/190.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Deus est, qui habet diuinam natu ram, & homo qui habet humanam naturam, & sic de caeteris: & sicut non disfert ad hoc, quòd aliquid sit album, quòd ipsum in quo substentatur albedo, sit perfectum in specie uel non, sic non differt ad hoc, quòd aliquid dicatur panis, quòd ipsum quod est paneitas quasi subiectum, in quo scilicel immediatè substentificatur pancitas, sit perfectum in specie uel imperfectum, siue natura uel pars naturae. contrà, quia natura assumpta uel parim naturae assumptae non habet rationem suppositi, nec habet esse subsistell tiae in se, quia licet communicetur ei esse uerbi, tamen ut eius est, non est esse subsistentiae, sed existentiae in alio. non ergo natura assumpta ut unita esu potest substentare aliam naturam in se, nec trahere eam ad suppositum, cum non habeat ipsa rationem suppositi. Sed si hoc concludit, nunquid etiam concludet, quòd superficies non potest in se substentificare colorem, cum esse, quod est subsistentiae respectu, substantiae ut communicatum accident sit existentiae? & ita non poterit esse subiectum coloris, eo quod ipsa superficies sit accidens. nunquid dicendum, Quòd esse uerbi, ut est humanitas tis assumptae, in habitudine ad uerbum est existentiae: sed ut est eiusdem humanitatis in habitudine, ad paneiatem est subsistentię, ut autem est ultimo assumptae naturae, est existentiae simpliciter, sicut de superficie posset dici Sed adhuc contra praedicta sic arguitur, Natura immediate unitur suppo sito, non ergo est possibile, quòd paneitas supposito uerbi uniatur median te alia natura, cum inter naturam & suppositum, non possit cadere mediumsed fortè natura proprio supposito immediate unitur, sed de supposito ex traneo, respectu cuius habet modum aliquem accidentis, non oportet, sed una potest uniri, supposito mediante, altera modo praedicto. Contrà, site net similitudo de superficie, sequeretur quòd sicut superficies separata à substantia est subiectum coloris & est colorata, sic, si corpus separaretur à supi posito uerbo, ipsum esse posset quasi subiectum paneitatis, & adhuc dice retur panis, quod est absurdum. hoc non erit, si dicamus, quòd sicut dicit Hilarius, superficiei separatae à substantia, potest conferri esse, & modus essen di substantiae, ratione cuius subiectum erat accidentibus, sed non humanitati separatae, conferri potest esse suppositi uerbi infinitum, ratione cuius poterat substentare naturam sub stantialem aliam. Et tu nota, quòd in his omnibus inquisitionibus, semper fuit praesuppositum, quòd suppositare alienam naturamsit proprium esse infiniti. sed adhuc contra arguitur sic. Verbum assumpsit carnem mediante anima, nec tamen propter hoc anima dicitur de carne uel econ trario. ergo dato, quod uerbum assumpersisset paneitatem mediante corpore, non propter hoc, unum diceretur de alio. sed forte non est simile, quia uerbum dicitur assumpsisse carnem mediante anima, tanquam anima existente media, quo ad esse naturę.","prev":{"citation":"Opera omnia 189.4-6","label":"189.4 to 189.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/189.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/189.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 191.1-5","label":"191.1 to 191.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}