{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 191.6-7","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 191.6-7","ref":"191.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.6.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Quintò, quia ibi est Christus sacramenta liter, ubi est uirtute sacramenti directe, sed directius fit Christus in altari per assumptionem quam per connersionem, quia forma huius sacramenti, quę efficit significando directius, efficit illud, quod magis propriè significat, & hoc est unio per assumptionem, qua communicantur idiomata, ita ut hoc sit illud, quod sonant uerba formalia, Hoc est corpus meum. non autem unio conuersionis, quia per illam panis non est Christus, nec econuerso. sed panis fit Chri stus, uel conuertitur in Christum. Sextò, quia ille modus de conuersione est intricatus, & multas habet difficultates, hic autem est clarus & expeditus: Assumptionem enim credimus iam per alium articulum, quaecunque autem sunt idem supposito limitata, ubicunque est unum, ibi est reliquum, sicut ubicumque est musica sortis, ibi est eius albedo: dico autem limitata, quia si unum esset limitatum, & aliud illimitatum, ubi esset limitatum, ibi esse illimitatum, non tamen econuerso. Sed pane assumpto, corpus Christi hu manum, & corpus panis esset unum supposito, & utrumque esset limitatum. ergo, cum in altari esset panis assumptus, ibi esset per consequens corpus Christi.","prev":{"citation":"Opera omnia 191.1-5","label":"191.1 to 191.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/191.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 192","label":"192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/192"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}