{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 196","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/196.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"Si autem cum accidentibus, tunc non esset in altari sacramentaliter, sed localiter, per quantitatem cum substantia assumpta in altari, nec inde mota, sicut localiter fuit in utero, per quantitatem, cum humanitate ibi assumpta. Et forte hoc concludit, quod non eo modo sacramentaliter quo dicunt Thomistae per conuersionem, qui dicunt, quod non est ibi per suam quantitatem, sed quantitatem panis, quamsi assumat cum pane, iam uidebitur, quod sit ibi per quantitatem quae sit sua. modus autem Thomistarum à multis non tenetur. Secundo alguit Petrus, quòd non potest intelligi de corpore quod est genus, sed solum de corpore quod est pars, quia genus non praedicatur possessiue de suo in feriori, sicut pars de toto. cum enim dico, humanitas mea, & manus med non autem animal meum, nec homo meus, de meipso. Hoc autem appuret de consecratione sanguinis qua dicitur, Hic est calix sanguinis mei. san guis autem non est aequiuocum ad genus & ad partem, sicut corpus, sed tan rum sumitur pro parte. Dato ergo, quòd corpus quod est Christus, per assumptionem esset ex ui sacramenti inaltari, non tamen corpus Christi quod est pars, nisi tantum ex naturali concomitantia, quia per assumptionem rion fieret unio in naturis, sed in persona tantum. Vnde per illam assumptionem fieret, quòd panis esset corpus quòd est Christus, non autem cor pus Christi, sicut nec modo diuinitas est humanitas, & de hoc satis dictum est suprascilicet de corpore parte, & de corpore quod est genus. Tertiò al guit, quia sicut corpus hominis assumptum, non debuit corrumpi nec putrefieri, nec in substantia nec in quantitate, sic nec debet corrumpi panissi assumeretur: fortè autem, haec similitudo non currit de necessitate. Ad argumen ta pro parte opposita, respondetur ad authoritatem Damasceni, dicitu Quòd sicut constat, quòd aqua baptismatis non assumitur in unitate suppositi diuini, nec gratia sancti spiritus unitur ei ita, ut faciant unum suppo situm, similiter panis & uinum non assumuntur ad diuinum suppositum nec eis coniungitur diuinitas in unitate suppositi, sed sicut aqua ibi assumi tur, ut materia sacramenti permanens, sic panis & uinum ut materiatransiens quia materia sacramenti conuertitur in corpus Christi: & per consequens dicitur, aliquo modo uniri diuinitati, non per assumptionem manente na tura panis aut uini, sed per traussubstantiationem in humanitatem prius assumptam. patet hoc, ex sequentibus, ubi dicitur sic, Quemadmodum naturaliter per comestionem, panis, & uinum, & aqua per totum, in corpus & sanguinem comedentis & bibentis transmutantur, & non sit aliud corpus quàm prius, ita & propositionis panis & uinum & aqua per mutationem, & aduentum spiritus sancti, supernaturaliter transit in corpus Domini & sanguinem, & ideo non sunt duo, sed unum & idem. Ex quib. uidetur, quòd non est intentio Damasceni, per substantiam panis & uinum remaneant & assumantur à diuino supposito, sed transeunt in corpus & sanguinem Christi, & sic uniuntur diuinitati.","prev":{"citation":"Opera omnia 195.5-6","label":"195.5 to 195.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/195.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/197"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}