{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Quod si rudis in suis libris & po pularis interim Moses potius quàm aut philosophus aut theologus aut magnae alicuius sapientiae artifex apparet: Reuocemus eo mentem, fuisse ueterum sapientum celebre institutum, res diuinas ut aut plane non scriberent aut scriberent dissimulanter. Hinc appellata mysteria, nec mysteria quae non occulta, hoc ab Indis, hoc ab Aethiopibus quib. de nuditate cognomen, hoc ab Aegyptijs obseruatum. Quod & Spinges illae pro templis insinuabant. Ab eis edoctus Pythagoras silentij factus est magister. nec ipse quicquam literis mandauit praeter omnino paucula quae Damae siliae moriens commendauit. Non enim quae circumferuntur aurea carmina Pythagorae sunt, ut uulgo etiam doctiorib. persuasum sed Philolai. Legem deinceps eam Pythagorici religiosissime tutati sunt. Eam Lysis ab Hipparcho uiolatam quaeritur. In eam denique iuratos Ammonij discipulos, Origenem, Plotinum & Herennium, Porphyrius est author. Plato noster ita inuolucris aenigmatum, fabularum uelamine, mathematicis imaginibus & subobscuris recedentium sensuum indicijs sua dogmata occultauit, ut & ipse dixerit in epistolis neminem ex his quae scripserit suam sententiam de diuinis aperte intellecturum, & re minus credentibus comprobauerit. Quare si ob id Moseos lectionem uelut exculcatam putamus, quòd nihil habeat in priori fronte non uulgarium non rude, damnemus eodem exemplo antiquos omnes philosophos ruditatis & ignorantiae quos totius sapientiae magistros ueneramur. Quin idem obseruatum in ecclesia cernimus lesus Christus imago substantiae Dei euangelium non scripsit, sed praedicauit, prędicauit autem turbis quidem in parabolis, seorsum autem paucis discipulis, quibus datum erat nosse mysteria regni coelorum, palam citraque figuras: Neque omnia paucis illis, quia non omnium capaces, & multa erant quae portare non poterant, donec adueniens spiritus docuit omnem ueritatem. Discipuli Domini tam pauci electi de tot millibus multa ferre non poterant. Turba omnis Israëlitica, fartores, coci, macellarij, opiliones, ferui, ancillae, quibus omnibus legenda lex tradebatur totius Mosaicae uel diuinae potius sapientiae, ferre onus non potuissent. Ille quidem in montis sublimitate, montis, utique illius in quo & Dominus saepe discipulos alloquebatur, diuini solis lumine collustratus tota facie mi rum in modum splendescebat, sed quia lucem ferre non poterat populus oculis caecutientibus & noctuinis, uelata facie illis uerba faciebat. Redeamus ad nostros. Scripsit Matthaeus primus euangelium, & ut inquit propheta abscondens in corde suo Dei eloquia ne peccaret, ita solum quae ad Christi humanitatem attinebant historia prosequutus est, ne intercederet obliuione memoria rerum gestarum, ut propterea in mystico Ezechielis spectaculo per hominem figuratum illum intelligamus.","prev":{"citation":"Opera omnia lviii","label":"INDICIS FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/lviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/lviii"},"next":{"citation":"Opera omnia 3.1-4","label":"3.1 to 3.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}