{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 20-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 20-2","ref":"20-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"QUARTVM. CAPVT Estabat ut postquam de natura syderum dixerat, de operibus, deque Reorum officio dissereret, declarans in quem usum fundata & cui mu neri delegata à Deo fuerint. Scio autemagi adhuc de coelo ut delucido corpore. nihil de intellectu, nihil de motrice, ut eius adhuc dictum à propheta quem ordinem etiam Timaeus sequitur. Primo corpus fabricans, tum corpori absoluto animum apponens, coelestium corporum duae in uniuersum manifestae operationes, motus & illuminatio. Motus duplex statuitur, alter mundi totius quo coelum & aether uigintiquatuor horis per totum spacium uniuersi perfecto ambitu circumuoluuntur, alterum syderum proprius multiplex & uarius inter quos principalis est motus Solis, qui spacio duodecim mensium Zodiaci signa omnia circuit. Ille diem facit unde & diurnus dicitur, hic autem annum reliqui syderum motus uarijs temporum interuallis peraguntur. Recte igitur & breuiter nos omnium admonuit, Moses, cum dixit, posita sydera in firmamento in dies, annos, & tempora. Addidit in signa, quod quia satis ab alijs interpretib. exponitur ego prętereo. Indicauit praeterea expresse reliquam operationem syderum, quae est illuminatio, cum dixit statuta illa ut lucerent in coelo & terram illuminarent. Quanquam autem diuersae sint sententiae ueterum, quid coelestia influant inferioribus, in quamlibet tamen apte cadunt Moseos uerba. Nam si nihil aliud influunt quàm lucem, quod uidetur Aristoteles uoluisse si religioso & non pro nostro arbitrio illius uerba interpretemur, nihil poterit cogitari Mo saicis dictis conuenientius, si pręter lucem calorem etiam influunt, nihilque praeterea aliud ut Auerrois Arabs & Abraam ludaeus uolunt, satis fuit dixissede luce à qua idem authores prouenire calorem fatentur. Si item plures alię uirtutes atque multiplices isthuc coelitus demittuntur, ut Auicennae ut Babylonijs uisum non temere desolaluce mentio facta, quando ut ipse scribit Aui cenna sola est lux quae reliquas omnes uirtutes de coelo uehit ad nos. In haec igitur ministeria & Lunae & Solis & stellarum sunt corpora distributa.","prev":{"citation":"Opera omnia 20","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/20"},"next":{"citation":"Opera omnia 21","label":"CAPVT QUINTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/21"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}