{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 200","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/200.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Sed diceret fortè quis. ergo & cum hunc ipsum tractatum, in quo haec scribit Hieronymus Apologiae titulo notet, in quo defendit se, quod Origenis doctrinam, non dogma sit sequutus, pariter se ostendit reum esse criminis, postquam non defenditur, nisi quod est in crimine: & sic nemo iustè poterit excu sari, si excusatio semper iustam praesupponit accusationem. Sed uideamus tunc quib. coniecturis moueatur Hieronymus, ad credendum librum non esse Pamphili. primum quod mouet Hieronymum est, quòd eadem leguntur in primo libro Eusebij illorum sex, quae scripsit pro Origene: secundum est, quod ipse Eusebius scribens uitam Pamphili, dixit ipsum nihil proprij ope ris scripsisse. sic enim dicit Hieronymus in primo libro contra Ruffinum ad Pamachium & Marcellum: Sex libros Eusebius Cesariensis Episcopus Arrianae quondam signiferfactionis, pro Origene scripsit, latissimum & elaboratum opus, & multis testimonijs approbauit Origenem iuxta se catho licum, id est iuxta nos Arrianum esse. horum tu primum librum uertis sub no mine martyris & infra. Si iste Pamphili liber est, de sex libris, quis erit prismus Eusebij? & infra. Item Eusebius amator, & praeco, & contubernalis Pamphili, tres libros scripsit elegantissimos, uitam Pamphili continentes, ill quorum tertio sic dicit de Pamphilo: Et ipse quidem proprij operis nihil omninò scripsit, exceptis epistolis, quas ad amicos fortè mittebat. In tantum se humanitate deiecerat defensor Origenis. & laudator Pamphili dicit, Paniphilum nihil omninò, nec proprij quicquam condidisse sermonis, & hoc di xit iam Pamphilo martyrio coronato, ne habeas suffugium, post editos ab Eusebio libros, hoc Pamphilum scripsisse. & infra. Quid facient epistolem Theophili episcopi? quid papę Anastasij in toto orbe hęreticum prosequen tes? cum liber tuus, sub nomine Pamphili editus, pugnet contra epistolas eo rum: Et in secundo libro sic scribit Hieronymus. Cum ante annos fermède cem, Dexter amicus meus, qui praefecturam administrauit praetorij, me rogasset ut authorum nostrae religionis ei indicem texerem, inter caeteros tractam tores posui, & hunc librum à Pamphilo editum, ita putans esse, ut à te & tuis discipulis fuerat diuulgatum: sed cum ipse dicat Eusebius, Pamphilum ni hil scripsisse, exceptis epistolis &c. Et primus liber, sex uoluminum Eusebij, eadem & ijsdem uerbis contineat, quae sub nomine Pamphili à te ficta sunt, perspicuum est te, idcircò librum hunc disseminare uoluisse, ut sub persona martyris, haeresim produceres. cum & de ipso, quem Pamphili simulas, multa peruerteris, & aliter in Graeco, & aliter in Latino sit. In Apologia autem ad Occeanum & Pammachium responsiua, in qua ostendit se do ctrinam Origenis, & non dogma sectatu, sic inquit, de eodem libro Pamphili loquens.","prev":{"citation":"Opera omnia 199","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/199"},"next":{"citation":"Opera omnia 201.1-4","label":"201.1 to 201.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}