{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 201.5-7","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 201.5-7","ref":"201.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.5.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Nam & quod pertinet ad alias haereses, non potest dicere Hieronymus, Eusebium ostendisse, in illis corruptos esse libros Origenis, quia ipsemet in secundo libro contra Ruffinum, dicit, quòd pręter id, quod attinet ad filium & spiritum sanctum, in alijs dogmatibus Eusebius & Didymus apertissimè in Orige nis sectam concedunt. Quare non benè potest intelligi, quomodo eadem quae inlibro Pamphili leguntur, legi poterant in primo Eusebij, nisi fortè aliqua communia de Origene, & ad articulum huius conclusionis, de quo agitur non pertinentia, nec uidetur adeò mirandum, ut miratur Hierony mus similia aliqua scripsisse Pamphilum & Eusebium, qui ut ipse dicit Hie nymus, fuerant contubernales, quae potuit Eusebius, uel apud Pamphilum lecta, in suis etiam libris retulisse, uel ut fit quotidie, similis mentis motu, per se inuenisse & excogitasse. Et haec de primo Eusebij. Quod autem dicit Hieronymus scribere Eusebium in uita Pamphili, quod propter humilitatem ipse proprij operis, nihil scripsit, exceptis epistolis: & subi& subdit, quòd Eusebius defensor Origenis & laudator Pamphili hoc dicit. fortè responderet Ruffinus, hoc non multum contra se facere, primo, quia & ille tractatulus Pamphili, ad epistolae potius breuitatem, quàm ad iusti libri magnitudinem declinat.","prev":{"citation":"Opera omnia 201.1-4","label":"201.1 to 201.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/201.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 202","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}