{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 203","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/203.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Si lectum ô Hieronyme Pamphili librum, Pamphili esse aliquan do & credidisti & scripsisti, dic quaeso, quae in eo legebas mendaciane, & haereses, aut haeresum fauores esse cognoscebas? an potius uera uel uerisimilia, & catholicam fidem nihil laedentia: si falsa & haeretica, quo pacto adduci poteras, ut crederes authorem libri esse catholicum Martyrem, de cuius testimonio & dictis, nihil sinistrè sine flagitio suspicari quis posset? Si ue ro & catholica, & denique Christiano martyredigna, cur nunc ipsa damnas & commentitia dicis? & ad introducendas haereses disseminata? & bre uiter, cur indigna martyre nunc iudicas? quae tunc martyre digna iudicasti: cum eadem sint, quae nunc legis, & quae tunc legebas, quasi dicamus, ipsum authoris titulum secludentes, ipsa, quae ibi in defensionem Origenis dicuntur, secundum se consideremus. si mala sunt, cur tunc sancti martyris esse iudicasti? si bona, cur etiam nunc cuiuscunque sint, pro bonis non acceptantur? Praeterea quomodo potes o Hieronyme dicere, ad introducendas haereses, me librum disseminasse? cum in eo libro, nihil aliud agatur (ut supra etiam dictum est) nisi ut haeretici, Origenis testimonio, se corroborare non possint, quod ad euellendam facit, non ad disseminandam haeresim. Praeterea non solum Latinus inuenitur iste liber, sed Graetus. ego Ruffinus Latinum feci ex Graeco transferendo, Graecum quis edidit si non Pamphilus? non ego utique Ruffinus secundum te, qui me de inscitia arguis Graecarum literarum, librum tàm Gręcè & tam facundè scribere potui, ut Eusebij stylum aequaret. si alius proferatur ille respondet Hieronymus quòd Dydimi est, uel alicuius alterius: instabat Ruffinus. Quisquis sit, ille alius iam, non ego Ruffinus, sed alter huius criminis reus tenebitur, & si Didymus est mendax secundum te, & deceptor est Didymus praeceptor tuus ô Hieronyme, quem tu & prophetam uidentem, & oculum habentem sponsae, de cantico canticorum, & apostolicum uirum in tuis li bris nominasti, mendax, inquam, ipse, qui ipsum Gręcum edendo falso Pam philo adscripsit, non ego, qui inuentum Graecum titulo Pamphili, sub eiusdem authoris titulo, transferendo communicaui Latinis. nec mirum tibi esse debet, quòd ego Didymo in hac re crediderim, cui tu in scriptura rum explanatione credidisti. Quod autem dicit, quòd aliter in Latino sit, aliter sit in Graeco. Diceret Ruffinus, Cur locos non profers ô Hieronyme male interpretatos, an ideo ne me à culpa asserere possim, sicut & tucum Augustinus ad te scribat quaedam, de tua ex Hebraeo interpretationedamnari, & locos non ponit, dicis ideo factum, ne te possis defendere, & ueritatem tuae interpretationis coniprobare.","prev":{"citation":"Opera omnia 202","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202"},"next":{"citation":"Opera omnia 204","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/204"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}