{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 205.5-6","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 205.5-6","ref":"205.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.5.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"sed siue uerum sit siue fal sum, non uidetur in Hilarij calumniam uel fictum uel recitatum, quia potiùs illos, qui Hilarij librum deprauauerant, quàm ipsum Hilarium calumniatur, quem innocentem haeresis fuisse, & iniustè excommunicatum, & subdolè deceptum attestatur. Post haec recitat Ruffinus, quòd Tertulliani liber, cuius est titulus de Trinitate, sub nomine Cypriani martyris, Constantinopoli à Macedonianae partis haereticis legebatur. Hieronymus dicit quòd nec liber est Tertulliani, nec dicitur Cypriani, sed Nouatiani. neuter eorum aliud pro se affert. nisi quòd Hieronymus dicit, quod autho ris eloquium, styli proprietatem demonstrat. Quanquam & in multis saepeest deprehendere, similem styli faciem & tenorem: sed haec nihil ad Ori genem. Ipse autem Ruffinus hoc idem ostendit accidisse Hieronymo, quod & libris Origenis, refert enim, quòd à Damasco Romanę urbis episcopo, ei traditae fuissent Ecclesiasticae epistolę dictandae, Appollinaristae, Atha nasij librum, ubi dominicus homo scriptum erat, ad legendum acceptum, ita corruperunt, ut in libro id quod eraserant, rursus scriberent, scilicet ut non ab illis falsatum, sed à Hieronymo additum putaretur. & aduerte, quod Hieronymus in hac parte Ruffino respondens, cum dicat, Mihi mea ingeritur fabella. uerumtamen fuisse non negat, sed in fine sic dicit.","prev":{"citation":"Opera omnia 205.1-4","label":"205.1 to 205.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 206","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}