{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 206","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 206","ref":"206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Eieri potest Ruffine, ut etiam si à meuerum audisti, alius qui huius rei ignarus est, dicat ad te, esse compositum & fictum. Tertium, quòd uerisimile facit, libros Orige nis fuisse corruptos est, quòd de hoc ipse uiuens conquęstus est, extat enim in libro quarto Origenis, epistola eius ad quosdam caros suos in Alexandria, in qua conqueritur his uerbis: Sed nihil mirum mihi uidetur, si adulteretur do ctrina mea ab inimicis, & tali adultetio corrumpatur, quali adulterio corrupta est epistola Pauli apostoli. quidam enim sub nomine Pauli falsam epi stolam conscripserunt, ut conturbarent Thessalonicenses, quasi instaret dies Domini, & seducerent eos, propter hanc ergo epistolam, in secunda epistola, quamad Thessalonicenses scribit, haec dixit. Rogamus autem uos fra tres, per aduentum Domini nostri lesu Christi, & nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini à sensu uestro, neque terreamini, neque per spi ritum, neque per uerbum, neque per epistolam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. nemo uos seducat ullo modo. Talia ergo quaedam, uideo accidere nobis. Nam quidam author Haereseos, cum sub praesentia multorum, habita fuisset disputatio nostra, accipiens scripta ab his qui descripserant co dicem, quae uoluit addidit, & quae uoluit abstulit, & quae ei uisum est permu tauit, & circumfert tanquam nomine nostro, insultans & ostendens ea, quę ipse conscripsit, pro quibus indignantes fratres, qui in Palestina sunt, miserunt ad me Athenas hominem, qui acciperet à me ipsa autentica exemplaria, quod ne relectum quidem, uel recensitum à me antea fuerat, sed ita neglectum iacebat, ut uix inueniri potuerit. misi tamen, & sub Deo teste loquor, quoniam cum conuenissem illum ipsum, qui adultarauerat librum, Quare hoc fecisset: uelut satisfaciens mihi respondit, quoniam magis ornare uolui disputationem atque purgare ipsam. Videte quali purgatione disputationem nostram purgauit, tali nempe quali purgatione Marcion purgauit Euangelia, uel Apostolum, uel qualis successor eius post eum Appelles. nam sicut illi subuerterunt scripturarum ueritatem, sic iste sublatis quae uerè dicta sunt, ob nostri criminationem inseruit quae falsa sunt. Haec ad uerbum in Origenis epistola leguntur, quod si uiuente ipso non dubitabant haeretici eius libros corrumpere, quanto magis credendum est, hoc ipsos ausos fuisse, post eius mortem. Conqueritur autem & de alio quodam haeretico in Epheso, qui conferebat multa falsa tanquam sua, & extat etiam in alia eius epistola, desuorum librorum falsitate quaerimonia.","prev":{"citation":"Opera omnia 205.5-6","label":"205.5 to 205.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/205.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 207.1-4","label":"207.1 to 207.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}