{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 207.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 207.1-4","ref":"207.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Quartum, quod eiusdem rei ma ximè fidem facit, quòd scilicet haeretica illa Origenis non sint, sed ab haere ticis inserta est, quod de illis eisdem inuenitur alibi Origenes piè & catho licè determinare: ex quo, si illa haeretica Origenis sunt, sibijpsi contradicet. locos autem ubi catholicè agit de illis, plurimos est uidere in apologia Pam phili, & hoc est quod dicit Ruffinus, quòd non est curandum de nomine authoris illius libri, quoniam illa defensio, cuiuscumque sit, per se ualida est, cum ex uerbis & dictis proprijs ipsius Origenis, de eius catholico & orthodoxo dogmate fidem faciat. & per hoc etiam uidetur satisfieri cuidam dicto Hieronymi contra Ruffinum. Nam cum Ruffinus hoc idem diceret, piè scilicet & catholicè de illis, alibi ab Origene determinatum, sic inquit contra eum. Vbi est illa fiducia, qua inflatis buccis, creberrimè personabas, te quae in alijs libris Origenis legeras emendasse, in libris Persarchon: & non aliena, sed sua reddidissesuis? de tanta librorum sylua, fruticem ac surculum proferre non potes. responderet enim fortè Ruffinus, non oportere se de ea sylua surculos proferre, de qua iam Pamphilus multas protulerat integras arbores. locos enim illos copiosissime recitat Pamphilus, et illo iam praesupposito, hoc agit Ruffinus in libello suo, quem Pamphili libro superaddit. ut ostendat unde hoc prouenerit, quòd in libris Origenis contradictoria inueniantur, assignatque illam causam de falsatione per haereticos. Quintum, quod & multum facit ad asserendum hoc, quod haereses illae non sunt de mente Origenis, est quòd ex testimonio multorum, quibus meritò tenemur fidem adhibere, habemus Origenem in principalibus opinionibus, in quibus errasse dicitur, catholicè sensisse. Duo enim sunt principales haereses, quae Origeni obijciuntur. Prima est, de Trinitate, quòd male scilicet de Filio, & peius de Spiritu sancto senserit. Secunda est, de salute Diaboli: quod scilicet poena eius, & infernale supplicium, non sit aeternum futurum, sed ab eo sit aliquando liberandus. Ex qua uidentur mul tae aliae dependere eidem asscriptae. Illa scilicet, quòd pro salute istorum saluandorum dęmonum, iterum in sublimiori elemento sit crucifigendus Chri stus. Et illa, quòd omnia restituenda sunt in unum. Et illa, quòd diabolus poenituere possit. Et illa, quòd poena damnatorum non sit ęterna.","prev":{"citation":"Opera omnia 206","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/206"},"next":{"citation":"Opera omnia 207.5-6","label":"207.5 to 207.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/207.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}