{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 210","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/210.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ego ue rò cum haec singula legerim, Deo teste dico, quòd usque ad praesens certi uel definiti aliquid de hac quaestione non teneo, sed Deo relinquo scire, quid sit in uero, & si cui ipse reuelare dignabitur. ego tamen haec singula legisse me non nego, & adhuc ignorare confiteor, praeter hoc, quod manifeste tradit ecclesia, Deum esse & animarum & corporum conditorem. In libro etiam Pamphili, non negatur Origenem illi adhaesisse opinioni, sed sic in eius scri bitur defensionem, Nunc uero cum diuersitas sit apud Ecclesiasticos, & alij alia de anima sentiunt, & omnes diuersa quomodo, hic magis quàm caeteri incusandus est. tum post haec uerba recitantur opiniones de anima, quae tunc erant: inter quas & illa, quae nunc tenetur à catholicis, & cum ostensum est, manifestas pro illis probationes ex scripturis sacris adhiberi non posse, accidereque & illarum authorib. magnas difficultates. in fine sic con cluditur. Quod autem ex his omnib. ostendi uolumus, illud est, quòd sicut eos, qui unam quamlibet de his, quas supra exposuimus opinionem ueram putant, non recta ratione haereticos quis uorat, pro eo, quòd neque ex diuinis scripturis certi aliquid dehis, uel manifesti dictum esse uideatur, neque in praedicatione ecclesiastica putatur contineri: ita neque hunc uirum cul pari iustum est, disserentem quod sibi magis est uisum. hęc ibi. Ego autem ex omnibus supradictis duas infero propositiones, prima est, quod si Ori genes & de Trinitate, & de daemonum salute catholicè sensit, ut magis ui detur comprobatum testimonijs, ob erroneam de anima opinionem eius, conuincere non possumus damnationem. quia Origenes, non omnia tenebatur suo tempore explicitè de anima credere, quae nos nunc tenemur, quia nec in scriptura habebantur manifesta, nec per Ecclesiam ut postea fuit, tunc fuerat determinatum. imò non solum tempore Origenis, sed etiam tempore Augustini, qui per 200. annos post Origenem adhuc fue","prev":{"citation":"Opera omnia 209.5-6","label":"209.5 to 209.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/209.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 210-2","label":"210","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/210-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/210-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}