{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 222","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/222.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Et 24. q. 3.c. Sanè. Item, si ad tempora Theophili sanctae memoriae, uel superius aliquis recurrerit, & Origenem inueniet post mortem anathematizatum, quod etiam in eo facit, & uestra sanctitas. Et Iulius religiosissimus antiquio ris Romae, & glo. ibi. Cum iste damnatus fuerit, nónne & eius scripta, utiquam extra. dehaereticis. ca. fraternitatis. ibi autem sic scribitur. Cum Celestinus atque Pelagius, in Ephesinasynodo sint damnati, quomodo poterunt illorum capitula recipi, quorum damnantur authores? ex istis authoritatibus credunt aliqui, conuinci damnationem animae Origenis, ad inferos. Ego autem dico, nihil plus haberi per pręmissa, nisi quòd Ecclesia, & opiniones, & do gmata Origeni attributa, ut haeretica damnat, & ipsum sic ut dogmatizan tem damnat, & detestatur de damnatione animae eius, aut salute nihil pen nitus intendens, & quòd hoc sit uerum, patet multis rationibus. primò, quia ad Ecclesiam non pertinet damnare animas hominum aut saluare, quia ad illum attinet solummodo, qui iudex est uiuorum & mortuorum: quareris diculum est si in dec retis legitur. Damnamus Origenem: exponere, id est animam eius damnamus, damnatione infernali. & patet etiam euidentem ex modo loquendi ipsius Gelasij, qui dicit, reliqua opuscula eius, cum authore suo dicimus renuenda. hoc enim uerbum renuere, nullo modo importare potest, id quod ipsi intendunt, sed nihil aliud iutendit Papa, nisi hoc, quod scilicet non acceptantur opuscula eius, ut Autentica in Ecclesianec ipse similiter ut probatus Doctor, & cuius dictis sit credendum, in Bo clesia recipitur. quod si etiam Papa non solum dixisset, Renuimus: sed etiam damnamus, nihil esset pro eis, quia sic etiam solemus dicere, in hoc Scotus damnat Thomam. Herueus Scotum, & sic de reliquis, in quibus semper loquutionibus, de damnatione doctrinae, & non animae ex ipso usitato & proprio loquendi modo, debemus intelligere. Secundo arguo contra eos ex glosa, quam ipsi allegant, quae dicit, Si ipse damnatus, nónne & eius scripta? quaero ergo ab istis, si fiethaec consequentia: Ipse Origenes est damnatus, ergo & eius scripta damnata. quomodo in antecedente capitus Li damnatus, si sic capitur, id est in sua doctrina non approbatus, & ut de gmatistes non acceptatus, habeo propositum: si autem intelligatur, damnatus in anima sua infernali damnatione, tunc nihil ualet consequentia. possibile enim est multos doctores, quorum scripta catholica sunt, & pro catholicis quotidiè leguntur esse in inferno, quia stat aliquem in fide nihiles rare, sed rectè sentire de omnibus articulis, & tamen esse in alio peccato mortali, & in illo decedere. & omnino impertinens est damnatio animae, ad damnationem doctrinae. quia illa attenditur penes maliciam uoluntatis, Ista autem, penes defectum intellectus. quare nec ualet: Iste est in paradiso. ergo dicta eius sunt catholica.","prev":{"citation":"Opera omnia 221","label":"221","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/221"},"next":{"citation":"Opera omnia 223.1-5","label":"223.1 to 223.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/223.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/223.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}