{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 231","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"essentia autem panis, cum essentia corporis Chin sti conuenit in materia & genere, unde una potest conuerti in aliam, etiam pen naturam, si corpus esset mortale: sed esse panis, non communicat in materis nec in genere cum esse corporis Christi substantiali, cum illud sit increatum diuinum, quod est suppositi diuini, cum in Christo non sit, nisi unum esse actualis existentiae substantialis. ergo, est impossibile esse panis conuerti, & necesse est, ipsum remanere. Ego sum in opinione, quòd non sit necesse ipsum remanere, tùm quia si non potest conuerti, potest tamen annihilari, uel potest corrumpi, cedendo in potentiam materiae. ita, quòd sicut humanitas potuit assumi, non assumpto esse, sed manente in potentia materiae, sic essentia, potest conuerti, non conuerso esse, sed redacto in potentia essen tiae: licet ut uerum fat eamur, istae redactiones facilius dicantur quàm intel ligantur. Item licet esse panis, non possit conuerti in esse increatum. potest ta men conuerti in essentiam creatam, quia quae communicant in materia, sunt inuicem transmutabilia, dato quòd non communicent in materia propin qua, sed solum in remota, sicut elementum potest conuerti in animatum & econtra. esse autem panis, & essentia corporis Christi conueniunt in mate ria prima, quae est utriusque potentia remota, licet non conueniant in propinqua: quia materia est pura potentia, essentia autem est potentia cum actu, imò si illa ratio ualeret, concluderet, quòd de omni cibo, quem Christus ante passionem sumpsit, sola essentia in ipsum conuersa fuerit, & non esse. sed remansit, uel aliter quàm per conuersionem corruptum fuit. quia esse substantiale Christi, erat increatum ante resurrectionem, sicut post. Item dicunt aliqui, quòd sicut aqua, quae de potentia ordinata, non potest conuerti in sanguinem Christi, prius conuertitur in uinum, & postea totum in san guinem, sic esse, si non potest de potentia absoluta conuerti in aliquid Chri sti, prius natura conuertitur in suam essentiam, transiens in eam, sicut for ma quę cedit in potentiam materiae. & post illa essentia tota, conuertitur in essentiam, & sic non necesse est, esse remanere. Sicut autem mihi uidetur erroneum dicere, quòd necesse sit, esse remanere, ita nihil minus erroneum dicere, quòd non potest remanere.","prev":{"citation":"Opera omnia 230","label":"230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/230"},"next":{"citation":"Opera omnia 231-2","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/231-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}