{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 237","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Oro igitur, obsecro, & obtestor amicos & inimicos, pios & impios, doctos & indoctos, per uiscera lesu Chri sti Domini nostri, per mirabile descensus eius ad inferos mysterium, per aeternum damnatorum ignem, qui non extinguitur, haereticis praecipue, & sacrosanctae Romanae Ecclesiae hostibus debitum: per ueri & mystici corporis sanguinisque sacramentum, per Dei omnipotentiam, per exhibendam meritò filij eius, & cohaeredum imaginibus reuerentiam, legant sine liuore, sine inuidia, quae nunc scribimus, priora, id est, ipsas propositiones, non enarratas, non explicitas, non legant. quando inter doctos eas proposuimus disputandas, non passim legendas omnibus publicauimus. Nam & ibi plurima sunt, impia dogmata, ueterum philosophorum Auerrois & Alexandri, & aliorum quàm plurimum, quae nos (& si semper professi sumus, asseruimus, praedicauimus, publicè & priuatim, non minus à uera rectaque philosophia, quàm à fide esse aliena.) scholasticam ta men exercitationem meditantes, de more Academiarum, inter paucos & doctos, secreto congressu, disputanda suscepimus. Qui uerò ipsum leget libellum propositionum disputandarum, ut ex ipso poterit titulo admoheri, dum quae ex nostra dicuntur sententia, quae item ex aliorum, discerno, non proponi illas à me, ut meas, ut ueras opiniones, sed ut creditas ab illis. ita & suspicari poterit, & si aliorum dicantur dogmata & inuenta, lisa tamen mihi, & haec, & illa uera & probabilia. Qui ergo me oderunt, ideo illa non legant, quia nostra sunt: qui me amant, ideo non legant, quia ex illis, quae mea sunt, cogitare plurima possunt, quae non sunt nostra.","prev":{"citation":"Opera omnia 236","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE ABDITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/236"},"next":{"citation":"Opera omnia 237-2","label":"IOANNES PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/237-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}