{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 244","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/244.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Quam ipse alibi in suis poëmatis apertè confitetur, sed cum dixit unum est quod est, iudicatum ab eo illud cui uerè entis appellatio congruit, & quod uerê est esse unum tantum, quod unum Deus est. Quare si Parmenidi credimus eiusque defensoribus etiam Platonicis, unum supra ens esse non potest, nisl sit supra Deum, tantumque abest ut Deum esse ens neget Parmenides, utso li Deo ueram entis appellationem concedat. Atque ita primae rationis Placonicorum solutio nobis obiter occurrit. Sed & Dionysius Areopagita, quem qui contra nos disputant fautorem suae sententiae faciunt non negubit uere a Deo apud Mosen dici Ego sum qui sum, quod Graecè ita legimus ἐγ εἰμὶ ὤν, id est, ego sumens. Quin ipsemet cum dicant nihil siue non enim opponienti, sicut multitudo opponitur uni. Concedent necessario illud quod non est ens esse nihil siue non ens. Sicut quod non est unum, est multum siue multitudo, quare si eandem seruant legem locutionis, fateantur oportet Deum aut nihil esse, quod aures ipsae formidant, aut esse ens. Hob modo ens cum accipitur illud primum axioma, & uniuersale proloquium statuimus de re qualibet, necessario dici aut esse eam aut non esse, de nullam autem utrunque simul aut dici aut cogitari posse. Cum ergo extra omnian hil sit praeter ipsum nihil, si hoc modo acceptum ens solum nihil à se exclil dit, omnia ambiat proculdubio necesse est. Quare plura eo ambire unum non potest nisi ipsum ambiat nihil, quod Plato negat in Sophiste. Cum dicit non ens siue nihil unum, dici non posse si neque ambit pauciora ut ipsi uolunt, aequalia ergo & ens & unum. Caput quartum in quo declarat quo modo ente dici aliquid superius possit. Xplicauimus alterum ex his modis quibus accipi ens posse dicebaSmus, quoqui utuntur, quemadmodum recte uti possunt, uerissime affirmant nihil esse ente communius. Restat alterum explicemus, iuxta quem erit manifestum posse nihilominus, & uere dici esse aliquid, quod supra entis eminentiam collocetur. Nominum alia concreta, alia abstracta. Concreta, calidum, lucens, candidum, homo. Abstracta, calor, lux, candor, humanitas. Est autem haec uis illorum & diuersitas, ut quod abstractum dicitur: id notet quod à se tale est, non ab alio. Concretum ex aduerso id significet quod non à se, sed alterius beneficio tale est. Sic lucens, luce lucet. Candidum cadore candidum est. Et homo humanitate est homo. Quoniam uerò nihil seipsum participat, neque eadem conditio eidem rei & à se & alterius participatione inesse potest. Sequitur ut quod abstractum dicitur à concreto denominari non possit, quare non congruè dicitur candor candidus est, nigredo nigra est, imò ridiculus erit qui talia enunciet, non quia can dor niger sit, aut calor frigidus, sed quia tantum & ille à nigredine, & hic abest à frigiditate, ut quaecunque candida sint illo candida sint, & quaecunque calent huius participatione caleant.","prev":{"citation":"Opera omnia 243.6-7","label":"243.6 to 243.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/243.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/243.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 245","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/245"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}