{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 246","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/246.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Adijciam & hoc iniuria gloriari quosdam Platonicos, quasi mysterium habeant Aristoteli ignotum, cum dicunt duas esse proprias Dei appellationes, unum scilicet, & bonum, atque ita bonum & unum ante ens esse. Sicut enim ostendimus non latere Peripateticos quomodo supra ens Deus intelligi possit, possumus & hoc ostendere duo in primis haec nomina boni scilicet, & unius Deo Aristotelem dedisse. nam duodecimo libro primae philosophiae postquam detoto ente separatisque mentibus disputauiss quaerit postremo (quasi post omnia ad Dei solius proprietates inuestis gandas conuersus) an praeter bonum, quod quasi in exercitu in entium uniuersitate est, sit bonum aliquid separatum, quasi in duce huius exercitus, idque esse determinat quòd bonu Deus est, de quo consequenter eodem capite unitatem probat in eius testimonium, post ualidas rationes illud etiam citans Homeri εiς κοίρανος ἔστω εἶς βασιλεὺς. Vbi ergo falsus? ubi discors à Platone est Aristoteles, ubi prophanus? ubi de Deo minus quàm deceahonorificè sentiens? Caput quintum, in quo declarat qua ratione multa Deo adscribant Peripatetici quae de eo negant Platonici, docetque quonam pacto per quatuor gradus ad caliginem ascendamus quam Deus inhabitat. SOluamus nunc rationes Platonicorum quibus non eo modo, cui & Dnos concordamus, sed absolutè aduersus Aristotelem unum conte dunt esse ente superius, & quanquam satis ex superioribus soluta sit prima ratio, qua dicebatur Deus unum non tamen ens. fuerit tamen operae pru cium digredi latius ut ostendamus cur non solum à diuersis utpote Plal tonicis & Peripateticis, sed ab eodem saepe authore de Deo, & uerè affiss mentur, & uerè negentur. Deus omnia est, & eminentissimè atque perfe ctissimè est omnia. Quod non erit nisi ita in se claudat omnium perfectiones, ut quicquid ad imperfectionem spectat in rebus à se reijcitat, possumus autem quicquid imperfecti rationem habet in his quae sunt duplici capite definire. Alterum est cum quid in re est quod in genere illius re minus perfectum est. Alterum cum perfectum suo quidem in genereess sed ideò non simpliciter perfectum, quoniam unius tantum generis perfectionem habet, & multa sunt extra ipsum genera suis perfectionibus honestata quae in illo includuntur. Exemplum primi, Cognitio sensualis non ideò somlum imperfecta est, quia cognitio tantum est, & non est appetitiosed quia & imperfecta cognitio est. Tum quia organo eget bruto & corporali, tum quia extrema solum attingit rerum, ad intima, id est, ad substantiam non peruadit. Cognitio item humana, quae rationalis dicitur imperfecta co gnitio est, quia uaga, incerta, mobilis, laboriosa, adde intellectualem cognitionem mentium diuinarum, quas theologi uocant angelos, & ipsa etiam imperfecta cognitio est. Vel ob id saltem, quod extra se quaerit, quod intra se, scilicet plene non possidet, hoc est ueritatis lucem qua eget & qua perficitur. Accipe uitam.","prev":{"citation":"Opera omnia 245","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/245"},"next":{"citation":"Opera omnia 247.1-4","label":"247.1 to 247.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}