{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 247.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 247.1-4","ref":"247.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Vita ea quae est in plantis, imò quae in omni corpore est, non ideò solum imperfecta, quia uita est tantum & non cognitio, sed quia non pura uita: potius autem uiuificatio quaedam ab anima in corpus deriuata, semper fluens, semper admixta morti, magis denique mors uocan da quàm uita. Incipimus enim si fortè nescis, tunc mori cum primum incipimus uiuere, & mors cum uita protenditur, tuncque primum desinimus mori, cum à corpore mortis huius per carnis mortem absoluimus. Sed nec perfecta uita est angelorum, quam nisi perenniter uiuificus radius diuinę lucis foueret in nihilum tota dilaberetur, eadem ratio in cęteris. Cum ergo Deum cognoscentem, Deum uiuentem facis, illud primum attende ut uita & cognitio quae illi asscribitur, his omnib. detrimentis libera intelligatur. Sed non hoc satis. Restat enim altera imperfectio cuius exemplum hoc: Concipe uitam perfectissimam, quae scilicet tota sit uita, & pura uita, nihil habens mortale, nihil mortis admixtum, quae nullo egeat extra se per quod duret stabilis & permaneat. Concipe item cognitionem qua & om nia & simul perfectissimè cognoscantur. Adijce & hoc, cognoscentem scilicet, in se omnia haec cognoscere, ut non extra se quaerat ueritatem, quam cognoscat, sed ipse ipsa sit ueritas, adhuc horum utrunque quanquam suo in genere perfectissimum & tale ut extra Deum esse non possit. Sic ta men acceptum & ab inuicem distinctum Deo indignum est. Deus enim omnimoda & infinita perfectio est, sed non ideò tantum omnimoda & infinita, quia omnes particulares perfectiones atque infinitas tales in se com praehendat. Tunc enim neque ipse esset simplicissimus, neque infinita essent, quae in eo sunt, sed esset infinitum unum ex multis infinitis numero finitis autem perfectione collectum, quod aut dicere aut cogitare de Deo prophanum est. At uero si uita quae perfectissima quidem uita est, sed uita est tantum, & non est cognitio. Itemque si appetitio siue uoluntas perfectissima quidem uoluntas, sed uoluntas tantum & non uita neque cognitio est.","prev":{"citation":"Opera omnia 246","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/246"},"next":{"citation":"Opera omnia 247.5-6","label":"247.5 to 247.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}