{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 248","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/248.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Tuncque in aenigmas te faciem Dei uidebis, id est omnebonum, ipsum bonum, simpliciter bonum, omnis boni bonum. Ita uita sicut ens quoddam est, ita est unum quoddam, est enim perfectio una, pariterque sapientia perfectio una est. Abijc particularitatem, remanet non hoc aut illud unum, sed ipsum unum & simpliciter unum. Cum ergo Deus ille sit, qui ut à principio dicebamus ablata omnium imperfectione omnia est. Certe cum à rebus omnibus & quam sub suo genere imperfectionem, & sui generis particularitatem abdicauts ris, id quod remanet Deus est, Deus ergo ipsum ens, ipsum unum, ipsunt bonum similiter, & ipsum uerum. Duos iam gradus promouimus ad can liginem ascendentes quam Deus inhabitat, à diuinis nominibus omnem purgantes maculam, quę ex rerum est significatarum imperfectione. Adhuc duo supersunt gradus quorum alter nominum arguit deficientiam alter nostrae intelligentiae accusat infirmitatem. Hęc nomina ens, uerum unum, bonum, concretum, quid dicunt & quasi participatum. Quarerul sus dicimus Deum superens super uerum, super unum, super bonumes se, quia scilicet ipsum esse est ipsa ueritas, ipsa unitas, ipsa bonitas. Verum adhuc inluce sumus, Deus autem posuit tenebras latibulum suum. Ad Deum ergo nondum peruentum est, donec enim quod de Deo dicimili etiam intelligimus & compręhendimus. In luce uersari dicimur, & tants minora de Deo & loquimur & sentimus, quanto infinita sua diuinitated pacitas nostrae intelligentiae minor est. Ad quartum igitur gradum con scendentes intremus ignorantiae lucem, & diuini splendoris caligine ex oculati clamemus cum propheta. Defeci in atrijs tuis Domine. Hof unum de Deo postremo dicentes, esse ipsum intelligibiliter & ineffabiliter super id omne quod nos de eo perfectissimum uel loqui possumus ud concipere. Tunc super ipsam etiam quam conceperamus unitatem, bonitatem, ueritatem. Superque ipsum esse Deum eminentissime collocan tes. Huc respiciens Dionysius Areopagita, post ea omnia, quae in symbolica theologia in theologicis institutionibus, & quae de diuinis nominibus, & demystica scripserat theologia, postremo in calce eiusdem libri quasi qui iam in caligine esset, & ut poterat de Deo sanctissime loqueretur, sic post quaedam alia ad idem attinentia exclamauit, neque ueritas est, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est, quantum scire ipsi possumus, neque filij, neque patris est denominatio, neque aliud aliquid er his quae nobis aut alteri cuiquam in mundo sunt cognita, neque aliquid eorum quae non sunt, neque eorum quae sunt est, neque ea quae sunt illam sciunt sicut ipsa est, neque scit ipsa quae sunt sicuti sunt, neque sermo ipsius est, neque nomen, neque scientia, neque tenebrae, neque lux est, neque error, neque ueritas, neque est ipsius ulla omnino positio, neque ablatio: Haec uir ille diuinus ad uerbum.","prev":{"citation":"Opera omnia 247.5-6","label":"247.5 to 247.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/247.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 249","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/249"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}