{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 249","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/249.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"Recolligamus quae diximus, uidebimusque in primo nos gradu discere Deum non esse corpus, ut Epicurei, neque formam corporis, ut illi uolunt, qui Deum asserunt animam esse coeli uel uniuersi, quod & Aegyptij ut scribit Plutarch. existimarunt, & Varro theologus Romanus, unde utrisque magnum fomentum idolatrię, ut alibi declarabimus, sed & quidam sunt ex Peripateticis adeo stolidi ut & hanc ueram & Aristote lis sententiam esse confirment. Vide quantum à uera hi Dei cognitione deficiunt, in carcere quasi in calce quiescentes, & tunc se ad Dei fastigia credentes peruenisse, cum humi adhuc iacentes pedem uersus eum nondum mouerunt, sic enim nec perfecta Deus uita, neque ens perfectum, neque perfectus etiam esset intellectus, sed profanam hanc opinionem quinta decade nostrę concordiae latè incessuimus. Discimus in secundo gradu, quòd pauciores rectè assequuntur, & in quo falli possumus magis si à uero intellectu paululum deuiauerimus, Deum scilicet, nec esse uitam, nec intellectum, neque intelligibile, sed melius aliquid atque praestantius omnibus his. Nomina enim haec omnia particularem dicunt perfectionem, qualis nulla in Deo est. Quod respicientes & Dionysius & deinde Platonici in Deo & uitam, & intellectum, & sapientiam, atque his similia esse negant, sed quoniam totam horum perfectionem: quae in his multa & diuisa est. Deus ipse sua unica perfectione, quae est sua, infinitas sua deitas, quae ipse est, in se unit & colligit, non sicut unum ex illis multis, sed unum ante illa multa. Ideò quidam alij & praesertim Peripatetici, quos quantum licet ferè in omnibus imitantur Parisienses theologi: Haec omnia in Deo esse concedunt. Quod dicentes atque credentes non solum rectè dicimus & credimus, & cum is concorditer qui illa negant, si illud nobis semper Aurelij Augustini fuerit ante oculos, sapientiam Dei non plus esse sapientiam quàm iusticiam, & iusticiam Dei non plus esse iusticiam quàm sapientiam, uitamque pariter non potius in eo esse uitam quàm cognitionem, nec cognitionem magis cognitionem quàm uitam. Omnia enim haec in Deo sunt, unum non per confusionem, aut commistionem, aut quasi distinctorum mutuam penetrationem, sed per simplicem summam ineffabilem fontalem unitatem. In qua omnis actus, omnis forma, omnis perfectio, sicut in primo eminentissimo duce, penitissimis diuinae infinitatis thesauris, ita super omnia, & extra omnia excellenter est conclusa, ut sit tamen non solum omnibus intima, sed magis unum cum omnib. quàm ipsa sint secum, deficiunt profecto uerba & minus omnino etiam quam concipitur, Sed uide Mi Angele quae nos insania teneat. Amare Deum dum fumus is corpore plus possumus quàm uel eloqui uel cognoscere. Amando plus no bis proficimus, minus laboramus, illi magis obsequimur. Malumus tamen semper quaerendo per cognitionem nunquam iunenire quod quęrimus, quàm amando possidere.","prev":{"citation":"Opera omnia 248","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/248"},"next":{"citation":"Opera omnia 250","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/250"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}