{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 253","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/253.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Similiter autem & bonum t, quia quicquid est, quatenus est, bonum est, & longe errat Olympiodorus a quidem sententia, sic credens probare aliud esse bonum & ens, quoniam num simpliciter desideramus. Non est autem esse simpliciter, sed bene esse, deoque fieri posse ut si male sit nobis non esse desideremus, nam ut illud omit tamus an quib. male & misere est recto & naturali desiderio appetere posunt ut non sint, non aduertit ille sicut multiplex est esse, ita multiplicem esse bonitatem. Est enim primo esse naturalererum, ut homini esse hominem, leoni esse leonem, lapidi esse lapidem, quod esse & naturalis bonitas indiuidue sequitur. Sunt alia esse, quae aduentitia dici possunt, ut homini esse sapientem, esse pulchrum, esse sanum, quemadmodum autem sapientia & pulchritudo, alia entia sunt ab humanitate, ita alia bona sunt. Aliud enim bonum humanitas qua homo est homo, aliud bonum sapien tia qua non iam homo, sed homo sapiens euadit, sicut & haec aliud, & illa aliud ens, & est, & dicitur. Sicut ergo omnia appetunt bonum, ita omnia appetunt esse, & primo quidem eam appetunt bonitatem, quae esse na turale consequitur, quoniam haec fundamentum sequentium bonitatum, quae illi omnes adueniunt, ut sine illa stare non possint. Quomodo enim erit felix, qui omnino non erit uerum, non illa eis sufficit bonitas, quam tunc adipiscuntur cum primum sunt, sed cupiunt accedere & reliquas, quae illam primam absoluant & exornent, sicut autem uerè dicimus praeter primam ab eis bonitatem alias appeti bonitates, ita uerè dicere possumus praeter primum esse desiderari ab eis alia esse, quia aliud est esse felicem, aliud esse hominem. Et si quis det fieri posse, ut quis nolit esse, si non sit felix, non sequetur (ut putat Olympiodorus) aliud esse bonum, aliud ens, sed aliud esse ens hominem, aliud felicitatem, pariterque aliam hominis bonitatem, aliam felicitatis, quarum alteram, id est, primam homo non uult, nisi habeat & secundam: omitto an eadem ratione aliquid bonum simpliciter di catur, & ens simpliciter, an quod ens dicitur, simpliciter bonum tale, & quòd bonum simpliciter, ens tale dicatur. non enim hic omnia disputandi locus, uerè ergo dicebamus unumquodque quod est, eatenus esse bonum quatenus est. uidit enim Deus cuncta quę fecerat & erant ualde bona. Quidni, à bono opifice sunt, qui sui similitudinem omnibus imprimit quę sunt ab ipso. in entitate igitur rerum admirari potentiam efficientis possumus Dei, in ueritate uenerari artificis sapientiam, in bonitate reclamare amantis liberalitate, in unitate suscipere conditoris unicam, ut sic dixerim, simplicitatem. Quae unumquodque sibi tum omnia inter se inuicem, tum ad seipsum uniuit omnia, sic unumquodque ad suimet, ad aliorum, ad Dci postremo uocans amorem.","prev":{"citation":"Opera omnia 252-2","label":"252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/252-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/252-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 254","label":"254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/254"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}