{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 262.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 262.1-4","ref":"262.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Falsum negationem esse ueri multi crediderunt, id quod te etiam non latet, nec obstant argumenta quae affers. Falsum enim ut dixi illud uo camus quod non est, id quod uidetur, ut falsum aurum quod uidetur esse aurum, nec tamen est aurum. Quanquam autem falsum aurum non solum non sit aurum, sed & aliud sit quàm aurum, ei tamen quatenus falsum ess accidit esse aliud quippiam praeter aurum, sed ideò falsum est, quia non est aurum quod tamen esse uidetur. Aurum igitur falsum est quòd ideae ausi non quadrat, sed quia ideae quadrat aeris uel argenti, id eo non omnino fal sum, sed falsum duntaxat: aurum est, sicut neque omnino est non ens, quialicet non sit hoc quod est aurum, aliud tamen quippiam est, aes puta, plum bum uel argentum. Quod autem nulli ideae respondet, id omnino & absolutè falsum est, sicut etiam omnino est ens, quale est quod chimeram nun cupamus. Vide igitur ut pari cursu procedant, non ens, diuisum & falsum, utque propriè & chimera falsa, & omne falsum diuisum dici meriis possit. Malum uerò non aduersari bono oppositione contraria, ut tum celll ses, & Albertus docet exponens Aristotelis cathegoricas, & Thomas tubs latissimè in prima quaestione de malo, quae omnia credo iampridemiu Vale. esse notissima. MIRANDVLAE ANTONIVS CIPICO OANNI tadinus, S. Obiectiones secundae: Vantum ego amarim te ac semper coluerim uir praestantissimetipse testis es, qui diligentem praecipuamque erga te operam mean facile recordari potes, si uelis. Quod si nunc ab Antonio uetere am co & compatreamari, aut dubitas, aut nequaquam credis, p rum hercle meae erga te obseruantiae meministi. Qui enim fieri potest i quem uix philosophiae initiatum dilexerim, coluerim, nunc doctrina, pru bitateque insignem non amem, non admirer. Vtinam aequa te omnes honeuolentia complexi essent, quib.","prev":{"citation":"Opera omnia 261","label":"ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/261"},"next":{"citation":"Opera omnia 262.5-6","label":"262.5 to 262.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}