{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 263","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/263.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Si uero Themistius inter Platonicos non ignobilis ex Platonis sententia affirmat ideam quae rerum principium est uerè ac proprièens esse absolutè, pronunciandum non fuit Platonicos iuxta Pla onem arbitrari Deum uerè ac propriè ens non esse, idea enim Deus est, u uerò respondes aliud esse ideam, aliud Deum, quòd si datum sit ideam tum esse, iam non propterea colligi oportere Deum proprie ac uerè ns esse, deus enim atque idea & si non re, rationetamen discrepant. Sed ego olim hoc loco disputare, nunquid Platonici existiment aliud esse Deum iud ideam, cum sit quaestio à proposito longe aliena, quanquam plurili authores Graeci pariter & Latini ideas Platonis in Deo constituant: Pla tonem imitati satis uideor proposito fecisse, quòd monstrarim Platonicum quendam, neque hercle ignobilem asserere iuxta Platonem ideam, ac propterea Deum uerè ac propriè ens esse, neque enim rationis discrepantia ad quam refugis hac in re aliquid facit. Idea enim relatiua est, Deus autem abso luta res est, Si igitur Deus ea parte qua extrorsus refertur uerè ac propriè ens est, quanto magis ens censeri debet ea ratione qua Deus est & in propria natura consistit. Cur enim idea ea ratione qua idea est uerè ac propriè ens est? Nulla inquam ratio assignari potest, nisi dicatur ideò uerè ac propriè ens esse, quòd uerè ac propriè est. Magis igitur Deus ea ratione qua Deus est uerè ac propriè ens erit, ego inquit, sum qui sum. Praeterea hoc modo obiectum est si Platonici ideo iure defendi possunt, qui aiunt Deum ue rè ac propriè ens non esse, sed unum, quia nomen entis concretum est quod alienum aliquid significat ab eo quod est, unum autem ideo esse quòd unicè omnia est, pari pacto colligi potest Deum unum non esse, unum enim con cretum nomen est. Quinimò nec beatus erit nec Deus, utraque enim uocabulasunt concreta: Tu uerò respondes Deum non appellare unum quasi unius nomine Dei substantia monstretur: sed quomodo sit id quod est explicari: sed rogo quorsum hoc? nondum enim soluitur obiectio, Deum dicis non esseens, sed unum, quia entis nomen concretum est. Si igitur unum quoque concretuui est, nónne eadem ratione colligi oportet Deum unum non esse, nec Deum quod nomen ad substantiam pertinet, quemadmodum & ens. Praeterea si ideo unus est quia unicè est id quod est, cur ens quoque appellari non debuit, uno enim esse omnia est, quae est, sapientia, scilicet, & bonitas, & potentia, non enim unus dicitur, quia solus sit unus, eadem igitur ratione ens uocari poterit, licet solus non sit ens, est enim maxime ens. Praeterea ratio ea nondum soluta est qua ita dicebatur: Deus uerè ac propriè ens est, ego enim, inquit, sum qui sum.","prev":{"citation":"Opera omnia 262.5-6","label":"262.5 to 262.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/262.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 264.1-4","label":"264.1 to 264.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/264.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}