{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 267","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 267","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/267.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Nam si Deus (inquis) uerè est, certè uerè ac propriè ens est, & dicitur, quàm dudum sedens quispiam uerè dicitur, quia sedeat. Addis quatenus idea est, ens est, multo magis quatenus Deus est, ens forte ut sit & dicatur: Quod si non omnes quidem Platonici ideam & Deum idem esse concedant, satis tamen ad me op pugnandum esse ais, si id unus Themistius non dixerit, quod ego Platonicis in commune adscripserim. Illud item intelligere non potes, quomo do Deum dicam unum appellari, cum per hoc non quid sit, sed quomodo sit esse quae est significamus. nam si unus est inquis, quia unicè est omnia, cur non ens quoque appellari debet, cum uno esse sit omnia quae est. Non enim unus dicitur quia solus sit unus. Quare uocari pariter ens pote rit, quanquam solus ens non sit. Haec sunt primum quibus te extricare non hotes, sed paucis, & quemadmodum sum pollicitus ex his etiam quae tibi lunt nota omnem à te dubitationis scrupulum amouebo. Nosti aliud esse apud Thomam essentiam rei, aliud existentiam. Existentia rei illud est quo res est, hoc est existit. Essentia illud est quo res certam speciem adipiscitur, aut equi scilicet, aut lapidis, aut uirgulti. Quare quod essentia dicitur etiam à iunioribus quidditas appellatur, quia scilicet ex essentiae notione, scimus quidnam sit res. Cum igitur, ut Aristoteles docet secundo libro Ana. liticorum posteriorum, alia quęstio sit cum percontamur an uerbi causa, rosa sit, alia cum scire uolumus quidnam sit rosa. Prima utique quaestio ad rei existentiam spectat. Secunda ad essentiam, siue ut uerbis utamur recentiorum, ad quidditatem. Rursus memineris ex sententia Thomae omnia citra Deum quae actu sunt ex essentia & esse (sic enim uocat existentiam) esse composita, Deum ipsum neque compositum esse ex essentia & existentia, neque rursus essentiam esse, sed puram ipsamque existentiam à qua deinceps omnis alia rerum creatarum existentia deriuantur, creatis scilicet essentijs communicata. Addehis dictione hac quae est ens plerunque essentiam indicari, hac autem dictione est indicari existentiam non essentiam. Quod te idem Thomas docet in prima quaestione de malo, ubi ait, cum dicimus hoc aut illud esse ens, quaestioni responderi qua quaeritur quid sit res (hęc autem ut supradiximus quaestio ad essentiam rei spectat) cum uero dicimus hoc est aut non est, satis fieri quaerenti an sit res, quae ut dicebamus quaestio artinet ad existentiam. Iam omnis tibi ut credo Platonicorum sententia & tuae obiectionis solutio aperta est. Nam si Deus existentia est, non autem essentia ut uerè dicimus Deum esse, ita uerè negamus Deum esse ens. Nec","prev":{"citation":"Opera omnia 266","label":"ANTONII FAVENTINI ADVERSVS LIBELLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/266"},"next":{"citation":"Opera omnia 267-2","label":"267","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/267-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/267-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}