{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 27-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 27-2","ref":"27-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"CAPVT QUINTVM. TAuent autem terrae huic nostrae coelestes etiam uirtutes. Posita enim Tfirmamento & Sol, & Luna, & stellae ut terram nostram illuminent. Videquàm haec Dionysiacis mysterijs aptè conueniant. Diximus de ultima hierar chia delegata curandis rebus quae sunt sub Luna, id est humanis. Nunc de media agitur, cui coelestium administratio demandata. Neque erit de tertia similiter expectandum ut dicat, de qua dicendum nihil prae ter ea quae dicta sunt, esse scilicet eam super coelos, id est, supra omnem actio nis motum, supraque rerum omnium mundanarum administrationem contemplationi tantum addicta: hoc autemloco, nec uiolentum, nec alienum à sacris literis existimemus, quòd Lunam & Solem uocet non quae uidemus sy dera sed rectores Lunae & Solis angelicas uirtutes. Nam & scriptura cum dicit hominem Dei filium per gratiam, hunc non intelligit quem uidemus caducum & fragilem, sed qui regit hunc ipsum quem nos uidemus, & in Regum historia legimus iuxta Hebraicam literaturam Salomonem his uer bis orantem: Exaudi ò coelum, ubi non coelum tamen, sed coeli ac terrę rectorem & dominum Dei appellat. Ita & nos hoc in loco cum Solem au diuimus & stellas non sydera, sed syderum praesides angelos intelligamus, qui cum ipsi sint inuisibiles, inuisibilem etiam terram illuminant, substan tiam, scilicet, animi nostri Nec aut temere aut uulgariter dictum statuta illa ut illuminent: Sed tam proprie tam consone his quae attulimus, ut si non aliunde, hinc certe expositio nostra maxime comprobetur. Cum enim (ut tradit Dionysius) tres sint actiones angelicae, purgatio, illuminatio etr perfectio, sic sunt distributę, ut purget ultimus ordo, supremus perficiat, medius autem hic, de quo nunc agimus illuminet. Purgant igitur terram nostram aquae inseriores, unde & nitida sub aspectum uenit: Purgatam coe lestes illuminant. Superccelestes igneo quodam rore atque uiuifico perfi ciunt & scecundant, ad tantam saepefoelicitatem, ut non salutares iam herbas sed ipsum germinet saluatorem, & non una uirtus sed Christus plenitudo omnium uirtutum formetur in nobis.","prev":{"citation":"Opera omnia 27","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/27"},"next":{"citation":"Opera omnia 28","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/28"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}