{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 277","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/277.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Si diuisum & non ens commeant.1 Praeterea omne uerum simpliciter unum est, igitur omne falsum simpliciter diuisum est. Alterum enim est alterius negatio, praeterea si monstrauero omne falsum absoluto diuisum esse, quid causę fuit cur non auderes enunciare simpliciter quidem & absolutè omnefalsum diuisum esse, sed tunc solum quando oppositio est. Diuisionem uerò falsi demonstramus hoc modo: Socratem sedere est salsum, Socratem autem sedere, non est Socratem sedere, igitur à seipso diuisum est. Si enim Socratem sedere, est Socratem sedere, & Socrates sedens, est Socrates sedens, ambo enim coniugata sunt. Si uerò Socrates sedens, est Socrates, igitur facta simplici conuersione Socrates est Socrates, sedens igitur est sedens, igitur sedet, quod falsum est: eadem ratione probabo chimeram non esse chimeram, nec chime ram esse, esse chimeram, chimeram esse. Si enim chimera est, chimera est animal. Chimeram enim intelligimus animal ex hirco constans & ceruo, aut aliquid huiusmodi. Si uerò est animal, uiuere potest & mori, quod inter nos non conuenit, qui chimeram ponimus nequaquam à natura posse produ ci, sicut nec mons aureus generari potest. Praeterca si chimera est animal ali quod, animal est chimera, sed nullum animal est chimera. Omne enim ani mal est, & uiuit, & est simpliciter ens & aliquid, quod enim non est, non est animal, nisi aequiuoce. Chimera igitur non est chimera eadem ratione, nec chimeram esse est chimeram esse. Si enim generari est moueri, generatio est mo tus, igitur si generatio non est motus, nec generari est moueri. Pari ratione si chimeram esse est chimeram esse, chimera est chimera: Ambo enim conlugata sunt, scilicet, chimera non est chimera, ut iam probatum est, igitur nec chimeram esse est chimeram esse. Praeterea nulla chimera est chimera, igitur nullam chimeram esse chimeram uerum est, igitur falsum est aliquam chimeram esse chimeram. Eadem ratione monstrabitur uacuum non esse uacuum ex quo non est, nec caecitatem esse caecitatem si nihil caecum sit, sem per tamen non ens est non ens, non esse enim non ens est & uerum, sicut & chimeram non esse est, & uerum pariter & necessarium. Cur igitur uereri oporiuit, nequid coargui posses, si simpliciter & absotutè enunciasses omnefalsum in seipso diuisum esse? Quare non fuit opus ad contradictionem refugere. Deinde solutam non esse argumentationem meam, qua probaui bonum malumque esse inuicem contraria ingenue consiteris, sed iccir co solutam non esse dicis, quod nodus non inerat. Arguta hercle excusasatio, , sed mirum est si nodus non inerat quomodo nodum soluere potui sti, uerba argumentationis meae quae in primis literis ad te scripta sunt, hoc modo se habent: Bonum ea ratione, qua bonum est, expetendum est, maAa lum malum uero fugiendum. Expetere uerò & fugere sunt inuicem contraria, quemadmodum congregare segregareque. Bonum igitur & malum erunt inuicem contraria, quod Boethius quoque in prędicamentis asseuerat.","prev":{"citation":"Opera omnia 276.5-7","label":"276.5 to 276.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/276.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/276.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 278.1-4","label":"278.1 to 278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/278.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}