{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 281-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 281-2","ref":"281-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/281-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/281-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/281-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE RESPONSIO obiectionum tertiarum. TOn sum oblitus Compater ne dubita, prorsus omnium meminisse, planè cognosces, quanquam haud magna fiat iactura, si excidant quae coram tractauimus, leuissima enim haec omnia quibus & te occupatum, & me non ociosum hominem occupas. Sed neimitari me credas Nicolettum qui scribenti tibi aduersus eum nihil respondere dignatus est, ad notabo breuiter solutiones tuarum dubitationum. * Deus est.) Dixi uerè dici Deus est. Deum item ex sententia Dionys. omni appellati one esse maiorem, etiam appellatione hac Dei, quod ille scrib. in libro de Mystica theol. ne tu ictibus tuis adhuc Dionysium loco mouisti, nec mirum, est enim, patere hoc, longè te fortior, quanquam tu illius authoritatem contemneres, dum ea aduersus te uterer. Dixi item ab his qui Deum esse ens negant concedi interdum Deum esse unum, rationemque sententiae eorum & in ipsis deente & uno commentarijs nostris & duabus ad te epistolis declarauimus.P Sed dicas.) Dixi postrema epistola neminem esse qui nesciat, apud Thom. & apud alios Peripateticos ita saepe & ens accipi & essentiam ut de Deo utrunque dicatur, sed id mihi esse satis quòd aliquando ita ens essentiamque usurpant ut de Deo dici non possit, hoc est quod tibi est improbandum. Nec ad hanc rem plura unquam affe res quàm sit opus. c Praeterea in libello.) Rudis obiectio, non enim Platonici, cum id dicunt intelligunt esse in Deo essentiam & esse, sed in eo non differre. At esse in Deo locum eum habere, quem in rebus alijs habet essen tia, ut ei pro essentia nihil sit aliud quàm ipsum esse.* Item dicas.) Lege priores epistolas, & uidebis. Insulsum enim.) Insulsa potius argumentatio, quoniam aliud est rem esse, hoc est existere, aliud esse ens ut ens praedicatum essentiale est.Verum sit) Verum esse fatearis oportet, nisi deseras tuum Thom. 8 Verba) Haec sunt quae si tu prius uidisses fortè non errasses. Monstratur Thom. ) Miror te ijsdem semper insistere, nónne millies iam dictum est ita capi posse ens, ut de eo dicatur, ut cum uidelicent id significat quod est, sed rursus ita capi posse ut de eo non dicatur, ut cum scilicet, essentiam significat, quae aliud est ab existentia.* Aliquid & ens.) Vide quantum fallaris, malum secundum Thom. tale non est, ut quaerenti de eo quid sit possimus aliquid respondere uel ens, & tamen quaerenti quid est peccatum? respondere possumus quod est malum.1 Pręterca au debis.) Ens quando cum bono conuertitur apud Thom.","prev":{"citation":"Opera omnia 281","label":"281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/281"},"next":{"citation":"Opera omnia 282","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE RESPONSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/282"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}