{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 292","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 292","ref":"292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/292.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Aristotelis enim sententia est per contari posse centaurus sit nec ne, centaurum tamen tale non esse ut per eum quaestioni an est possit responderi, cum mera sit fabella, merum figmentum Pariter quoque aduersor, si credis hoc idem quaerentem nosse oportere, nam plus scire eum non oportet (ut ostendimus) qui rectè quid sit res percuncta tur, quàm eam esse. Qui ergo nouerit rem esse aliquid, non ridicule respon detur eam esse aliquid nescienti cuipiam, & de hoc percunctanti. Quod ues rò interrogantes quid res sit docere non consueuerimus, ea tantum uel ens esse uel aliquid ut absolutius respondeamus euenit, nam exploratum haben tes eam esse aliquid adhuc, qualenam ens esset rimarentur, eorum igitur nonso lum expressae petitioni, sed & uestigandi desiderio satisfacimus, cum conce ptas & non prolatas quaestiones ipsorum nostris responsionib. praeuenien do dissoluamus, Verba uero illa, quòd si quaeratur quid est peccatum, uu cabuli potius est quaestio quàm rei quae illius obiectioni contra te factam. fuere. Responsum non multum momenti attulisse uidetur, cum enim tu prius argumentatus esses ex Thomae sententia, ens uidelicet iuxta primum modum uocari, quod quaestioni quid est respondetur, quaerentique quid esse quod mundum conseruaret & moueret rationabiliter Deum respondo ri, ex quibus colligebas Deum primo modo esse ens & aliquid, responditii le uide quantum fallaris, malum, secundum Thomam, tale non est ut quaerenti de eo quid sit possimus aliquid respondere, uel ens, & tamen quaerenti quis est peccatum, respondere possumus quod est malum, ideò nihil tibi tua sulFragatur responsio haec, scilicet, quod si quaeratur quid est peccatum, uocabuli potius est quaestio quàm rei. Nam non nimis est quaestio nominus (quanquam hic & ibi diuersa ratio) Quid est quod mundu gubernat quàm quid est peccatum, cum ille qui mundum gubernat Deus, scilicet quidditatem ut recentiores loquuntur non habeat, quod & omnes praeter eos qui in praedicamento eum collocant apertissimè confirmant. Et ut sanctissimus ait Dionysius, nostrae post Apostolos princeps theologiae, ipsius nec nomen est, nec diffinitio, quinetiam nec illis quae antea dixistituum hoc responsum consonat, quando prius malum ipsum non esse nihil, sed positiuum aliquid dixeris, nunc uero ipsius nominis tantum formari quaestionem confitearis. Opponis tertio his uerbis: Si aliquid est ens, ideo iuxta positionem tuam est ens quòd esse est, secundum rem aliud ab essentia, aliud est (inquis) humanitas, aliud homo, aliud album siue albedoaliud res alba. Igitur si idea est ens, ideò erit ens, quòd esse ideae est aliud ab idea. Idea autem Deus est, esse igitur ideae est aliud à Deo, est igitur in Deo com posito secundum rem non solum secundum rationem. Quibus dicimus iam responsum esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 291.5-6","label":"291.5 to 291.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/291.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/291.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 293.1-4","label":"293.1 to 293.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/293.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/293.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}