{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 30-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 30-2","ref":"30-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"CAPVT SECVNDVM SEd restat adhuc quaerendum quid illud sibi uelit, & spiritus Domini Vferebatur super aquas. Traditur hic de aquis indiscreta & uniuersalis do ctrina, quae die sequenti magis distinguitur, cum alias docet esse quę sunt super coelum, alias quae sunt sub coelo. Quorum omnium si uerum sensum desideramus consolamus ipsam naturam quam noster propheta (ut saepe diximus) adamussim effigiat & representat. Factam uidimus mentionem detriplici parte humanae substantiae, uidelicet de rationali, de mortali hoc corpore & medio spiritu. Duae reliquae sunt: Nam inter partem rationalem qua homines sumus & omne illud quod corporeum est in nobis siue sit crassum, siue sit tenue & spiritale media est pars sensualis qua brutis communicamus, & quoniam non minor nobis cum angelis quàm cum brutis communicatio, quemadmodum infrarationem est sensus, unde commer tium eum animalibus, ita supra rationem intelligentia est per quam dicere illud loannis possumus: Societas nostra cum angelis est. Vides quid infra quid supra nostram sit rationem. Quod si ratio coelum dicitur (ut comprobauimus) manifestum iam quae in nobis aquae supercoelestes: quę itidem subcoelestes.","prev":{"citation":"Opera omnia 30","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30"},"next":{"citation":"Opera omnia 31","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}