{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 31","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Diuersa autem ratione utrique parti intellectuali, scilicet, & sensuali aquarum congruit appellatio, illi quia diuinarum illumina tionum radijs maxime peruia, huic quia caducis rebus & fluxis inhiat & delectatur. Cuius diuersitatis satis nos admonet, cum hanc statuit sub coelo ubi fluxa omnia atque caduca, illam supra coelum ubi sincerae & perpetuae intelligentiae admini stratio. Cum igitur primo die spiritum Domini incubantem legimus aquis, sintque aquae bifariam discretae, utique de his aquis quae sunt sub coelo dictum non accipiemus, quoniam super has non spiritus Domini, sed coelum potius defertur. Reliquum ut de his dictum sit quae sunt super coelum. Vnde nobis maximum dogma de anima reseratur. Intellectum enim qui est in nobis illustrat maior atque adeo diuinus intellectus siue sit Deus (ut quidam uolunt) siue proxima homini & cognata mens, ut ferè omnes Graeci, ut Arabes, ut Hebraeorum plurimi uolunt. Quam substantiam & Iudaei philosophi & Abunasar Alpharabius in libro quem scribit de principijs expressis uerbis spiritum Domini appellauit Nec factum sine causa ut prius quàm hominem ex animo & corpore uinculo lucis constituisset huius rei meminerit, id est, delationis spiritus super aquas, sed ob id factum, ne forte crederemus non adesse spi ritum hunc nostro intellectui nisi cum esset corpori copulatus. Quod & Moses Aegyptius & Abubacher Arabs, & quidam alij falso crediderunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 30-2","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 31-2","label":"CAPVT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}