{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 310","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/310.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Scripsimus quoque citra odium, cuius tibi argumentum maximum esse potest, cum si quid honori tuo uel aliqua ex parte detrahens chartis traditum iudicaueris, tuo illud arbitratu priusquamaum aliorum manus responsio perueniat dispuncturus dempturusque sim, & quidem perlubenter, cum te ut hominem diligam, ut philosophum obse uem, ut Christianum colam, quod si mei erga te animi periculum facere col libuerit, uerbis facta praeponderasse percipies. ILLVSTRI PRINCIPI AC DOMINO SVO SINGVlari Comiti loanni Francisco Antonius Fauentinus, S. Egi missas ad me in patrui tui scripta defensiones, ut quib. magnam rerum doctrinam & admirabilem ingenij solertiam planè depiu Ehendi, sumque inuentionibus tuis mirificè oblectatus, non solùm prui pterea quòd uideo bonas artes tutores optimos ac patronos aliquandolu bituras, quibus à tenebris, à barbarie uindicentur, uerum etiam eò magi quòd de te si philosophari pergas, nescio quid magnum ac grande mill facile polliceor, uidebit posteritas me nihil mentitum si uixeris, Deus mo do uitam longiorem praestet. Quod ad me attinet, equidem non improbus bo, quae in patrui defensionem subtiliter quidem & acutè scripsisti, neque enim si patruus uixisset disputationem iam coeptam magis ultra protus xissem, quemadmodum in postrema oppositione mea sum illi planetesu tus, qui per internuncium respondit sequoque nihil amplius scripturum causae igitur iudices sunto qui legerint. Quod si ea quae probe meditutus es impressorib. danda censuisti, saluo ac integro amici honore id fiaquemadmodum promisisti. Sunt quidem nonnulla in libello uerba, qui aliquid habent aculei nec omnino parum, à quibus facile potes tempera re si uelis, sensu rerum nihil immutato. Quod si feceris ut spero non eri ingratum. Causam meam uideor mihi satis abundeque tutatus & in diesse cile tutari potuisse. Sed disputationi modus iam esto. Caeterum Comes? lustris putes uelim me tuum esse ac semper fore, quo uti possis arbitratu tuo. Bene uale ex Ferraria die 16. decembris. 1495. Ad Ant Fauent. philosophum. IOANNES FRANCISCVS PICVS MIRANDVLA ANtonio Fauentino philosopho insigni S. P.","prev":{"citation":"Opera omnia 309.5-6","label":"309.5 to 309.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/309.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/309.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 311.1-3","label":"311.1 to 311.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/311.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/311.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}