{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 328","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/328.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Meminit & Ploti nus, ubi naturę ministrum esse & non artificem Magum demonstrat: Hanc magiam probat asseueratque uir sapientissimus, alteram ita abhorrens, ut cum ad malorum dęmonum sacra uocaretur, rectius esse dixerit ad se illos, quàm se ad illos accedere, & meritò quidem. Vt enim illa obnoxium man cipatumque improbis potestatibus hominem reddit, ita haec illarum principem & dominum. Illa denique nec artis nec scientiae sibi potest nomen uendicare, haec altissimis plena mysterijs, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, & demum totius naturae cognitionem com plectitur. Haec inter sparsas Dei beneficio, & inter seminatas mundo uirtutes, quasi de latebris euocans in lucem. Non tam facit miranda quamsa cienti naturę sedula famulatur. Haec uniuersi consensum, quem significan tius Graeci συμπάθειαν dicunt, introrsum perscrutatius rimata, & mutuam naturarum cognitionem habens perspectam, natiuas adhibens unicuique rei & suas illecebras, quae magorum ἰύγγες, nominantur, in mundi recels! bus, in naturae gremio, in promptuarijs arcanisque Dei latitantia miracus la, quasi ipsa sit artifex promit in publicum, & sicut agricola ulmos uitibus, ita Magus terram coelo, id est, inferiora superiorum dotibus uirtutus busque maritat. Quo fit ut quàm illa prodigiosa & noxia, tam haec diuim & salutaris appareat. Ob hoc praecipuè quòd illa hominem Dei hostibus mancipans, auocat à Deo: Haec in eam operum Dei admirationem excrtat, quam propensa charitas, fides, ac spes, certissime consequuntur. NV que enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promouet magis, quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae ut per hanc de qua agimus nturalem magiam benè explorauerimus, in opificis cultum amoremque aldentius animati, illud canere compellemur. Pleni sunt coeli, plena est om nis terra maiestate gloriae tuae. Et haec satis de magia, de qua haec diximus quod scio esse plures qui sicut canes ignotos semper adlatrant, ita & ipsisi pe damnant oderuntque quę non intelligunt. Venio nunc ad ea quae ex antiquis Hebraeorum mysterijs eruta, ad sacrosanctam & catholicam fidem confirmandam attuli, quae ne fortè ab his quibus sint ignota commentius nugae, aut fabulae circumlatorum existimentur, uolo intelligant omnes, qua & qualia sint, unde petita, quibus & quàm claris authoribus confirmatam & quàm reposita, quàm diuina, quàm nostris hominibus ad propugnadam religionem contra Hebraeorum importunas calumnias sint necelsaria. Scribunt non modo celebres Hebraeorum doctores, sed ex nostris quoque Hesdras, Heilarius & Origenes, Mosen non legem modo, quasquinque exaratam libris posteris reliquit, sed secretiorem quoque & naram legis enarrationem in monte diuinitus accepisse, praeceptum auter tiabo eià Deo ut legem quidem populo publicaret, legis interpretationem nec traderet literis, nec inuulgaret. Sed ipse lesu Naue tantum, tum ille alijs deinceps succedentibus sacerdotum primoribus, magna silentij religione reuelaret.","prev":{"citation":"Opera omnia 327","label":"327","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/327"},"next":{"citation":"Opera omnia 329.1-4","label":"329.1 to 329.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/329.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/329.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}