{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 331","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/331.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Quod uolui dixisse ut cognoscatur quis mihi labor, quae fuerit difficultas ex affectatis ęnigmatum syrpis, ex fabularum latebris la titantes eruere secretae philosophiae sensus nulla praesertim in re tam graui, tam abscondita inexplorataque adiuto aliorum interpretum opera & di ligentia, & tamen oblatrarunt canes mei minutula quędam & leuia ad nu meri ostentationem me accumulasse, quasi non omnes quae ambiguae ma ximè, controuerseque sunt quaestiones, in quibus principales digladiantur academiae, quasi non multa attulerim his ipsis qui & mea carpunt, & se credunt philosophorum principes, & incognita prorsus & intentata. Quin ego tantum absum ab ea culpa ut curauerim in quàmpaucissima potui capita cogere disputationem. Quam si (ut consueuerunt alij) partiri ipsein sua membra & lancinare uoluissem, in innumerum profecto numerum excreuisset. Et ut taceam de caeteris. Quis est qui nesciat unum dogma ex nongentis, quod scilicet de concilianda est Platonis Aristotelisque philoso phia potuisse me citra omnem affectatae numerositatis suspicionem in sexcenta, ne dicam plura capita deduxisse, locos scilicet omnes in quibus dissidere alij conuenire ego illos existimo particulatim enumerantem. Sed certè (dicam enim quanquam neque modestè, neque ex ingenio meo) dicam tamen, quia dicere me inuidi cogunt, cogunt obtrectatores, uolui hoc meo congressu fidem facere, non tam quod multa scirem, quàm quod scirem quae multi nesciunt. Quod ut uobis reipsa Patres colendissimi iam palàm fiat, ut desiderium uestrum doctores excellentissimi quos paratos accinctosque expectare pugnam non sine magna uoluptate conspicio, mea longius oratio non remoretur, quod felix fau stumque sit quasi citante classico iam conseramus manus.","prev":{"citation":"Opera omnia 330","label":"330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/330"},"next":{"citation":"Opera omnia 331-2","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE ORATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/331-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/331-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}