{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 334-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 334-2","ref":"334-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"9 Optare etiam, pro eo pati aliquod incommodum, & dulce esse illud incommodu10 Flere cum eo saepè, uel si absens ex dolore, uel si praesens ex laeticiaSemper languere, semper ardere eius desiderio. Seruire illi, nihil cogitando de praemio aut mercede. Solemus autem ad hoc induci, praecipuè ex trib. causis. prima est, Quam do seruitium ipsum per se est appetibile. secunda, Quando ille cui seruimus, in se ualde bonus & amabilis, sicut solemus dicere, Seruimus illi proplu suas uirtutes. tertia est, Quando ille priusquam inciperes, multa tibi benesicus contulit, & haec tria sunt in Deo: quia pro seruitio eius, nihil nouiter accipii quod non sit nobis bonum, & quoad animam, & quoad corpus: quia serusei non est aliud, quàm tendere ad eum, hoc est, ad summum bonum. Simili ter ipse est optimus, & pulcherrimus, & sapientissimus, & habet omne conditiones, quae solent nos mouere ad amandum aliquem: & seruiendulli ei gratis, & in nos contulit summa beneficia, cum nos & ex nihilo crea rit, & per sanguinem filij sui, ab inferno redemerit. PICI","prev":{"citation":"Opera omnia 334","label":"IOANNIS PICI MIRANDVLAE ORATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334"},"next":{"citation":"Opera omnia 334-3","label":"IOANNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/334-3"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}