{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 342","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/342.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Sed inter omnia exitialis illa est pestis, uersari inter eos dies & noctes, quorum uita non solum omni ex parte illecebra est peccati, sed tota in expugnanda uirtute posita sub imperatore diabolo, sub uexillis mortis, sub stipendijs gehennae militat aduersus coelum, aduersus dominum & aduer sus Christum eius. Tu autem clama cum propheta: Dirumpamus uincu laeorum & proijciamus à nobis iugum ipsorum. Hi sunt enim quos tradidit Deus in passiones ignominiae & in reprobum sensum, ut faciant ea quę non conueniunt, plenos omni iniquitate, plenos inuidia, homicidijs: contentione, dolo, malignitate, detractores, Deo odibiles, contumeliosos? superbos, elatos, inuentores malorum, insipientes, incompositos, sine affes ctione, sine foedere, sine misericordia. Qui cum iusticiam Dei quotidie uideant, non intelligunt tamen, quoniam qui talia agunt digni sunt mortem non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Tu igin tur fili, noli illis placere quibus ipsa displicet uirtus. Sed illud Apostoli tibi semper sit anteoculos: Oportet Deo magis placere quàm hominibus? & illud: Si hominibus placerem Christi seruus non essem. Inuadat te sancta quaedam ambitio, & dedigneris eos tibi uitae esse magistros, qui te potius praeceptore indigeant, longè enim decentius ut ipsi tecum bene uiuen do homines esse incipiant, quàm ut tu uelis per omissionem boni propositi cum illis turpiter obbrutescere. Tenet me (Deum testor) aliquando extasis quasi & stupor quidam, cum mecum incipio studia hominum, aut (utdixerim significantius) meras insanias, nescio an cogitare potius quàm dolere: mirari an deplorare: Magna enim profecto insania, Euangelio non credere, cuius ueritatem sanguis martyrum clamat, apostolicae resonant uoces, prodigia probant, ratio confirmat, mundus testatur, elementa los quuntur, daemones confitentur. Sed longè maior insania, si de Euangelli ueritate non dubitas, uiuere tamen quasi de eius falsitate non dubitaresNam si illa sunt uera, difficillimum esse diuitem ingredi regnum coelorum, quid cumulandis quotidie diuitijs inhiamus, & si illud est uerum, quęrendam gloriam non quae ex hominibus, sed quae ex Deo est, cur de iudicijs hominum semper pendemus. Deo placere nemo est qui curet. & si fir ma in nobis est fides, futurum aliquando, ut dominus dicat: Ite maledicti in ignem ęternum, & rursus: Venite benedicti possidete regnum paratum uobis à constitutione mundi. Cur nihil minus aut timemus quàm gehennam, aut speramus quàm regnum Dei? Quid possumus aliud dicere quàm multos esse nomine Christianos, sed re paucissimos. Tu uero fili contende intrare per angustam portam, nec quid multiagant attende, sed quid agendum, ipsa tibi naturae lex, ipsa ratio, ipse Deus ostendet.","prev":{"citation":"Opera omnia 341","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/341"},"next":{"citation":"Opera omnia 343.1-3","label":"343.1 to 343.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/343.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}