{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 353","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/353.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Est ob hanc cau sam legere res sacras rusticè potius quàm eleganter scriptas, quòd nihil sit magis dedecens & noxium in omni materia in qua de uero cognoscendo agitur, quàm uniuersum istud dicendi genus elaboratum Hoc forensium est quaestionum, non naturalium atque coelestium. Non est eorum qui in academia, sed qui in Repub. illa uersantur, in qua quae fiunt, quaeque dicuntur populari trutina examinantur, apud quàm flores fructibus longè praeponderant. Nónne scis illud. Non omnia omnib. pari filo conueniunt? Est elegans res (fatemur hoc) facundia plena illecebrae & uoluptatis, sed in philosopho nec decora nec grata. Quis mollem incessum, ar gutas manus, ludibundos oculos in histrione & saltatore non probet? in ciue, in philosopho, quis non improbet, arguat, abominetur? Si puellam uiderimus moribus lepidam, atque dicaculam, laudabimus, exosculabimur. Haec in matrona damnabimus & persequemur, non ergo nos, sed illi inepti qui ad pedes uestae agant bacchanalia, qui grauitatem philosophicarum rerum & castitatem ludicris ueluti & calamistris dehonestent, profecto quod Sinesius de adolescente, de oratione dici commodè potest, comatam orationem semper cinoedam. Quare nos nostram malumus capillis hirtam, globosam, inexpeditam, quàm cum impuritatis uel nota, uel suspitione bellè comatam. Et ut nihil sint reliqua, hoc est uerissimum, nihil esse diuersum magis ab instituto philosophi quacunque in re, quàm quòd lu xum, aut fastum aliqua ex parte sapit. Sicionios calceos habiles aptosque ad pedem dicebat Socrates, sed Socrati non conuenire omnino, non eadem ratio ciuilis habitus & philosophici, sicuti neque mensae neque sermonis. Vtitur his philosophus duntaxat ad necessitatem, utitur ciuilis ho no etiam ad gratiam. Quam & hic si neglexerit non ciuilis, & ille si affectauerit, non erit philosophus. Si posset Pithagoras uiuere sine cibo holeribus etiam parceret: Si sua sensa aspectu, aut demum minore quàm sermo sis opera explicare, omnino non loqueretur, tantum abest, ut linguam poleat & exornet, quod uel ob id cauendum nobis ne illectus cute medicata iector demoretur ad eam, ad medullam & sanguinem non peruadat, quem subesse saepe cerusato ori infectum uidimus. Vidimus, inquam, in hisce omnibus, quibus propterea in usu uenit, cum nihil sit intus non inane & uanum, detinere lectorem in prima facie modulatu uario, atque concentu. Quod si fecerit philosophus, clamabit Musonius non philosophum loqui, sed tibicinem canere. Non ergo nobis uitio detur id non fecisse, quod fecisse uitium erat. Quaerimus nos quidram scribamus, non quaerimus quomodo, imò quomodo quaerimus, ut scilicet, sine pompa & flore ullo orationis.","prev":{"citation":"Opera omnia 352","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/352"},"next":{"citation":"Opera omnia 354.1-4","label":"354.1 to 354.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/354.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/354.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}