{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 36","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/36.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"CAPVT SECVNDVM. Vic mundo proximum est coelestis. Cuius illa prima proprietas quod LTinterstitium est utriusque mundi intelligibilis, scilicet, de quo nunc diximus, & sensibilis huius quem nos incolimus. Nec possumus mediae alicuius naturae essentiam euidentius indicare, quàm si exprimamus quibus concludatur extremis, quandoquidem de extremis natura media tem peratur. Maxima igitur decoeli conditione nobis scientiam aperit, cum inter aquas & aquas, id est, angelicas & corruptibiles substantias niedium coe lum non tam situs quàm essentiae ratione positum dicit. Per aquas autem iam diximus intelligi formas. quae potentiae quasi terrae proximę adsunt, essentiamque perficiunt. Quemadmodum autem alia angelorum, alia elementorum terra, quia diuersa in utrisque potentia: Ita alia atque alia aquarum utrobique ratio, id est, formarum est: Inter has uerè medium coelum, inde diuinam uitam, hinc corporationem, inde incorruptibilem, hinc uisibilem substantiam, inde essentiae firmitatem, hinc loci mutationem, inde quicquid idem est simplex & uniforme, hinc quicquid uarium mixtum & dissimilem habet, sic opificis prouidentia disponente sortitum est. CAPVT TERTIVM DOst haec de elementorum integritate, & positura, & ordine, nos breuiter ad monet per collectionem aquarum ad locum unum & pręscri ptas mari leges ne terram obruat. Nihil est enim quod magis indicet esse elementis praeter corporeae brutaeque naturae inclinationem inditas leges ab intelligente causa, à qua & reguntur & suis in sedibus detinentur, quàm hęc aquarum repagula, quibus coërcitus oceanus, cuius ad totum se terrę am bitum impetus ferret, quemadmodum ignis totus toti aëri incubat, quasi tamen uirga admonitus paedagogi, pedem refert, nec se ulterius profert quàm nostra salus & uita omnium animantium postulat. hoc neque ad ma teriae necessitatem quae ad globi figuram omnia potius elementa pariter inclinat, nec ad fortuitum atomorum concursum, qualem somniat Epicurus, nec ad uim foeminariam naturae mutae, ut ait Straton, ignare totius finis reserri potest, sed ad solam finalem causam, ad quam dirigere solius est mentis & prouidentiae intellectualis, Propterea factum ut & hic Moses tractaturus de ordine elementorum huius tantum rei meminerit, & à Prophetis totiens hoc quasi potissimum argumentum diuinae potentiae & sapientiae afferatur in medium. Hinc in prouerbijs cum certa lege & gyro uallabat abyssos. hinc illud qui circumdedit mari terminum suum: & apud Hieremiam: Me ergo non timebitis ait Dominus, qui posui harenam terminum mari. Et illud terminum posuisti quem non transgredien tur, nec operient terram. Quoniam autem tota elementorum constitutio ordinatur, admixta ea praesertim quae sunt uiua, idcirco post terrae aquarumque ordinem & firmamentum, subiecit statim pręceptum terrae, ut ger minaret plantas, cuius alioquin operis tractatus ad quintum potius diem spectabat.","prev":{"citation":"Opera omnia 33-3","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 37","label":"CAPVT QUARTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/37"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}