{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 362-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 362-2","ref":"362-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/362-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/362-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/362-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, THOMAE MEDIO, S. Vod fabellam tuam & eam festiuam quidem atque concinnam mes. nomini nuncupaueris, indicio mihi fuit, & doctrinae tuae & sinPgularis in me beneuolentiae, grauis utraque causa quae me ad te amas dum urgeat & impellat, utra nescio magis, ut enim in amos(quod in prouerbio est) mutuum non reddidisse flagitium est, ita laudum tissimum hominem, & si non prouoceris, non amasse, aut rustici est ingensusaut sane improbi. Vide igitur quàm me geminis (ut aiunt) funibus ad ansi citiam non uocas modo, sed trahis, quando nec in ea est fabella quicquam quod doctrinam, quod ingenium non oleat. Nec de me benè mereri mapraeclare poteras, quam egregiae fabellae dicatura meo nomini, tam amicè, tan liberaliter consulere, cuius argumentum tantum abest, ut uel negliganu uel accusem, ut etiam summopere probem. Mea enim semper fuit sentu tia, cui neque ex doctis quenquam reclamaturum puto, acrioris esse ing nij iocularia haec & fabellas scribere, modo id (quod praestitisti ipse quancumulatissimè) eruditè & eleganter fiat, quàm de grauissimis rebus udl“ natè disseruisse Quippe cum operosius longè ex limo quàm ex aere, auuel decoram effinxisse statuam arbitremur, cur non itidem erit de humbi quam de sublimi materia insigne aliquid dictitasse, & pluris certè negocij, ? idcirco etiam laudabilius: illorum operi argumenti dignitas lenocinatum Hi quicquid dignum afferunt, id totu de scriptoris poenu depromitur. Nihi ipsa materia, uel ut asymbola conferente. Illis natura sedulo opitulatur. Paduersus naturam certe contendunt. Quod & si ita sit, non ibo tamen insicias inter has quas dixi humiliores materias, alijs alias mirum in modumm praestare, & esse etiam id generis nonnullas ita iacentes, ita insipidas, ut nuli ui aut maiestate uerborum attolli satis & scite condiri possint. Quod uitij hius nunquam inesse potest, quę uenusta iocorum urbanitate resarciuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 362","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERMOLAO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/362"},"next":{"citation":"Opera omnia 363","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, THOMAE MEDIO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/363"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}