{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 369","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"omninò communionem, ita ut si uerba spectes, nihil pugnantius, si res nihil concordius, quòd si quando dabitur, id quod uotorum meorum summa est, tecum ad dies aliquot philosophari, agemus deijs coram latius, & sensus huius mei periculum aliquod faciemus. Vale, aeui nostri decus. Florentiae. 1484. die. 6. Decembris. IOANNES PICVS MIRANDVLA FRATRI BAPTIstae Mantuano Carmelitae, S. CAlue pater optime, olim ad te non scripsi, sed interim legi, quae tu scripsisti diuina, scilicet, atque sanctissima illa tua poëmata, in quibus ea Crerum maiestas, is splendor est eloquentiae, ut certatim in illis palmam sibi uendicare uerba atque sententiae uideantur. Felix qui uelis optima, eadem possis, felices nos quibus non solum legere, quae scripsisti, sed etiam te amare, te uidere, te alloqui, datum est. Diues hic mihi materia, & quae non epistolam, sed iustum uolumen impleat, si euagari me in laudandis tuis poëmatis, uel imbecillitas nostra sineret, uel pudor tuus. hoc unum dixero, delectari me adeò lectione tuorum carminum, ut ferè quotidie, cum me uel taedium uel fatigatio ceperit, in illam quasi in hortum solitus simsccedere. Vnde animo tanta semper oboritur uoluptas, ut nihil cupiat magis quàm iterum fatigari, ut iterum recreetur. Philostratum de Appollonij uita, si sa tis illo es usus desidero, & Zachariae philosophi, quem te nactum Romae dixisti, exemplar cura ut aliquando habeam, praetereaque indicem Bibliothecae uestrae Bononiensis, si tuo id commodo fieri potest. Vale.","prev":{"citation":"Opera omnia 368","label":"IOANNES PICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/368"},"next":{"citation":"Opera omnia 369-2","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA C. P. S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}