{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 370","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/370.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"His enim si de nobis periculum aliquando feceris, ita me inter eos qui tibi dediti sunt superiorem esse cognosces, ut tu caeteros tui ordinis Antistites, uirtute, doctrina & sanctimonia, mirum in modum antecellis. IOANNES PICVS MIRANDVLA, BALTHASSAri Milliauaccae, S. Iraberis & quidem non iniuria responsum à me literis tuis uellon gè serius quam tu fortasse desiderabas, & ipsae literae tuae merito Vpostulabant, id cur ita euenerit paucis accipe. Iturus erat ad uos, eisdem fermè diebus quibus tuas accepi, uir sane probus, sed mihi antea ignotus, negociari sese aiebat Mediolani, oportunam mihi profectionem duxi qua fieret ut per fidum nuncium, & quod in primis optabam sine mora literae meę tibi redderentur. Sed Austrum perculi, nam cum ille in mensem discessum suum perendinando distulisset, discessit tandem, sed mepe nitus ignaro. Mihi uero cum iam spe certi nuncij factus essem, negligentior literarum obliuio penè surrepserat. Nunc demum cum tua ad meeplstola in manus incidisset, uelut obdormientem illico excitauit, ad monuitu temporis sine officio praetermissi. Dolui (Deum testor) non mediocritu & nunc quoque doleo, nec ideo haec dicta uelim, ut me excusem, sed utas cusem potius, facile patiar negligentiae damnari me, & in quam maluers poenam abs te uocari. Nunc ad literas tuas. Accepi & ex literis ipsis, & & libris Graecis quorum tu mihi copiam tam liberaliter tam amicè fecisti, v luptatem non mediocrem, non tam quòd eorum usus ad mea studia plu rimum faceret, quàm quòd perpetuae inter nos futurae necessitudinis ful damenta iecerimus. Quam unam pluris facio, quàm aut Sunandij autpio lemaei uniuersam bibliothecam. Tantum enim abest ut literatorum honi num amicitias negligam, ut nihil mihi aut curae, aut cordi sit magis. Sdo autem quem tu inter literatos homines tibi locum uendices. Quandoquidem doctrinae, eruditionis, humanitatis tuae euidentissimum mihi argvmentum fuit epistola tua. Quare ni teamem plurimum dedidicerim profecto me, & faciam longè aliter quàm consueuerim. Amo igitur unicè quamuis te nunquam uiderim. Amo ita ex animo, ut ex animo magis paucos amnidemum accedere ad familiaritatem quidem possit nostram ad amorem non possit. Et si quid, id est, quod possit accedet illud omne aduentu huc tuoQuem & literis tuis tu te ultro pollicitus es, & nos ita ardenter petimus u impatienter desideramus. Ioannem Grammaticum in Physica & Aristotelis Metaphysica si mihi compararis perpetuo me tibi officio deuinxeris. Nam & apud me non sunt, & sum eorum magna in expectatione. Vale.","prev":{"citation":"Opera omnia 369-2","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA C. P. S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 371","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, IACO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/371"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}