{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 372","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 372","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/372.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S. Vm tenues Musas meas quibus dum per aetatem licuit de amoribus meis iocatus sum in libellos quinque digesserim, mitto te ad illorum primum, missurus reliquos, in hoc uno amicum experiar te non assentatorem. Ea enim lege ad te ueniunt ut castigentur, & uapulent, ut erratorum poenas & ungue & oboeliscis luant. Adhibe igitur te illis aequum iudicem non iniquum, hoc est, seuerum, non indulgentem. Nam quae maior iniquitas quàm amicum fallere de te sibi omnia promit tentem, non eo usque ingenio delicato sum ut alienas lituras fastidiam, non adeò mihi libellus uideor ut censorem uel negligam, uel accusem, quin forte nec tu, nec quispiam crederet, quàm hęc mea mihi non satisfaciant, quam in ijs etiam quae magis placent, ne sim, ut inquit ille Suffenus, timeam. Ni mirum omnes fallimur, nec uidemus manticam quae in tergo est. Quareoperam tuam in re honesta & liberali amicissimo homini nedeneges, tam multo praesertim studio, tam ex animo eam efflagitanti. Quod si is essem à quo in eiusmodi re tibi gratia referri posset, non tacerem Gręcum illudLisippum Apellis & Apellem Lisippi alterna opera uicissim uti solltum. Vale. PICVS MIRANDVLA AN IOANNES gelo Politiano, S. Vm superioribus annis Florentiae essem amatorias elegias quituor apud te reliqui, quas ut fit, exercendi ingenij gratia per id tem Apus penè puer effinxeram. Erant illae quidem insulsae, ineruditum & leues, quae authoris aetatem & inscitiam facile praeseferrent. Tu tamen illas non pro rei merito, sed pro tua benignitate, uel indulgenter approbasti, & ob id ipsum ut fidem faceres quòd approbasses exemplaria petijstis profecto non ignarus ea esse animis adolescentum ad uirtutem acerrimaincitabula ut laudis cupiditate illecti, quam libauerint gloriolam, mox degistare altius enitantur. Vt enim desperatione uires, & iacent protinus & fii gent, ita spe attolli, atque inflammari nemo est qui dubitet. Sed iam aetatis patrocinium tollitur, & quibus antea subsignabatur erroribus, nunc uitio mihi uertetur, quòd non eos iam maturior annis, aut repurgauerim melius aut deleuerim. Quae igitur apud te carmina ex nostris sunt, si me amas, au remittas ad me, aut laceres, aut igni tradas. Ea omnia elaborata magis & complura alia, quę postquam isthinc abscessi mihi per ocium exciderunt breui tuae limae demandabuntur. Interim quae sine amici intertrimento uiuere non possunt capitali damnentur calculo. Praeterea Epictetum tuum & quae de Homero in hanc usque diem à te translata sunt, item quae de Iuliano Medice sermone patrio, & quaecunque alia Latino sermone composuisti ad me missa, omnino uelim. Hoc ita a te peto, ut qui impensissimè, ita enim desidero ut qui impatientissimè, neque est quod recuses quòd ea forte ad umblicum nondum deducta sint, quandoquidem omnia si tua haec fue rit sententia, clam apud me futura tibi iam praenuncio atque polliceor. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA MARSIlio Ficino, S.","prev":{"citation":"Opera omnia 371","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, IACO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/371"},"next":{"citation":"Opera omnia 373","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/373"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}