{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 374","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/374.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"YOn quòd quicquam habeam te dignum quod scribam ad tescri bo, sed idcirco tantum ut rescribas, alioquin mihi nec causa est scri bendi ulla, nec argumentum. Quippe quòd damnarim semper eorum sententiam, qui ad amicos scribendum sentiunt, ut hoc quasi debitum pendatur amicitiae. Est enim hoc totum scribere, & literas missitare amicitiae quidem, sed infirmae & frigidiusculae, quę sua ui subnixa non stet satis, quaeratque aliundè unde consistat. At quę in ipsis animi secessibus iam penitus radicem egit, quid amabo adminiculis literarum eget. Dabo igitur Heri molae Barbare ob id ad temeas, ut quas maximè desidero, tuas alliciam. Tu contra ne à me frustra desiderentur, tuas reddes quàm cumulatissimè. Vt enim infirmi est animi adhibere literas amicitiae quasi tibicines ne uacillet ita facilem praestare se amicis, atque beneficum, liberalitatis est, & beneuolentiae singularis. Vale & musicam Ptolemaei, si id incommodo non fit tub ad me dedas futuram hic ad dies pauculos. Quid enim à te non audacter pe tam: cui ego iampridem mea omnia uoui dicauique. IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERmolao, S. f Ihi nunquam aut placui magis, aut debui copiosius, quàm houi tempore quo una epistola ad te mea tam suaues, tam eruditas, tasi VAtui persimiles literas ad me uocarim. Quod si, & abfuisse te Patauio dum illic fui, & desiderasse me biennium consuetudinem tuam, in causa fuit cur haec ad me scriberes, non potest mihi illud quicquid sit, nunc non esse iocundum, tam abundè unęliterae tuae uotum omne meum non adim plerunt solum, sed etiam superarunt, nam ut epistolae elegantiam, amcu nitatem, eruditionem, suauitatem taceam, cuius lectio, uel beneficij uiceum cumulatè exigit. Quanti apud me esse credis, quòd tam amanter, tam he nigne, atque adeò ex animo in amicum te mihi dedas, & quo nec optare mihi quicquam majus ausim in meornando undique tuam operam tam libiraliter pollicearis. Quod quidem genus officij non recipiendum adeò, sed mihi ambiendum etiam, fateri ingenue, nec coram erubescerem, quippnec ipsi Stoici, ut nosti ἀπάθιαν probant, nec inter has, quas Graeci παθη δι cunt, affectiones, ulla esse potest aut laudabilior, aut honestior ea, si mone inter illas est, quae dicitur cupiditas nominis & gloriae, praestari uerò mihi hoc nec ab ullo uberius potest, quàm à te ipso, in quo uirtutes omnes, ue lut singulae sibi palniam certatim uendicant, & ego cui debeam libentius habeo certè neminem. Est igitur haec mihi pollicitatio tua tam grata, tam appetenda, quàm honorifica, qua uel id maximè plurimum gaudeo, quos egregij cuiusdam amoris in me tui, & amantissimae uoluntatis fidem sacit. Habeo tandem quod ut diu antehac desideraui, ita nunc serio triumpho. Habeo inquam Hermolaum Barbarum Latinae linguae delicias, & bonarum artium omnium insigne promptuarium, mihi non beneuolum solum, sed amicissimum.","prev":{"citation":"Opera omnia 373","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/373"},"next":{"citation":"Opera omnia 375","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}