{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 375-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 375-2","ref":"375-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, ETC. Ihil mihi dulcius fuit dum hic apud nos esses tua consuetudine, nihil item utilius, ea in te morum suauitas, ea est doctrina. Vide autem quàm mihi dulcis, quàm gratus fueris dum te fruebar, cum nunc dum abes nihil mihi sit dulcius tui memoria. Sed profecto si amicitiae sedes animus est, & nos id maximè sumus, animus scilicet, ut scribunt Plato & Aristot. non est cur possint dissidium inter nos facere ulla uel locorum remota, uel diuturna temporum interualla. Cogitabam autem nunc anqua etiam alia ratione consequi possem ut tecum essem, neque aliud in mentem uenit quàm ut nostra de septiformi in sex dies geneseos enarratione lucubratio ad te ueniret. Si enim libros quasi liberos parimus, & patris maxima pars in filio est, ueniam ego quoque ad te in illo quem genui, excipe igitur uenientem ad te filiolum meum, ut me solebas hilaris & lubens, place bit scio quia amas. Scio & displicebit itidem quia amas. Nam eiusmodi pietatis est & eorum errata quos amamus signanter introspicere ut emendemus, & introspectis leuiter indulgere ne uexemus. IOANNES RICVS MIRANDVLA, F. B. C. TH. Alue pater dilectissime. En tibi Apollonium quem si tuę uirtuti tuis in me officijs non deberem, deberem certè uel his literis quib. eum Cefflagitas, tantus in illis amor, tanta humanitas. Est enim & summi amoris quo illuc uocare quo tu iam peruenisti, ad animi, scilicet purgationem, hoc est, ad ueram felicitatem, & summae humanitatis hortari me, qualaequalem cui legem dicere quasi filio potes. Sed utinam usu eueniat aliqquando ut in secessu aliquo unà aliquando piè philosophari possimus, didebis apud me nihil esse prius quàm ut pietatem cum sapientia coniungam. Videbis hoc mihi esse persuasissimum nullam esse sapientiam quae tternae in nobis sapientiae imaginem obliteret, & similes faciat brutis insipientibus. Testem habeo contubernalem Angelum, tantum me quotidie demeis studijs lucro apponere, quantum inde ad certamen purgandi inimi instructior fortiorque euado. Omnifaria haec disciplinarum tractatio, & quicquid literae promittere nobis possunt, cutem colorat, & quasi pigmentata facie, non reddit formosiores. At sanam, firmam, robustam mentem sperare non aliundè possumus, quàm à uitae integritate, à moribus, à diuina denique religione, uolentem igitur cogis (ut ita dixerim) ma gis uelle. Sed & tuis me sacris precationibus iuua, ut possim etiam quod & ego uolebam, & tu me uelle tantopere uis. Vale pater amantissime quem unice amo, quem inoculis fero. Florentię. 13. lanuarij. 1490. expecto tua om nia. Politianus meus deliciae totius literaturae tibi ascribi salutem iubet. IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERmolao Barbaro, S.","prev":{"citation":"Opera omnia 375","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/375"},"next":{"citation":"Opera omnia 376","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/376"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}